Avitus, Epistola 34 (Zählung nach MGH, ed. R. Peiper, MGH.AA VI, 2, p. 64f.)
Avitus episcopus Fausto et Symmacho senatoribus urbis.
Primum fuerat talis status rerum, desiderandus, ut ipsi per nos urbem orbi venerabilem pro dependendis divinis humanisque expeteremus officiis. Sed quia istud iam dudum per rationem temporum fieri posse cessavit, vellemus, quod fatendum est, vel ea securitate accedere, ut, quae in causa communi supplicari oportet, amplitudo vestra congregatorum Galliae sacerdotum relatione cognosceret. Sed quoniam huius quoque nos voti non compotes reddit provincia praefixis regnorum determinata limitibus, quam primum supplici prece posco, ne celeberrimo ordini vestro pagina haec aliquod moveat, quasi ab uno directa, fastidium: quoniam a cunctis Gallicanis fratribus meis, ad hoc ipsum non minus per mandata quam per litteras oneratus, quaecumque a vobis omnes ambimus, unus suggerenda suscepi. Dum de causa Romanae ecclesiae anxii nimis ax trepidi essemus, ut pote nutare statum nostrum in lacessito vertice sentientes, quos omnes una criminatio utique sine invidia multitudinis percusserat, si statum principis obruisset: perlata est sollicitudini nostrae ab Italiae exemplaribus sacerdotalis forma decreti, quam de papa Symmacho, qpud urbem collecti Italiae antistites ediderunt. Quam constitutionem licet observabilem numerosi reverendique concilii reddat adsensus, intellegimus tamen sanctum Symmachum papam, si saeculo primum fuerat accusatus, consacerdotum horum solacium potius adsciscere quam recipere debuisse iudicium. Quia sicut subditos nos esse terrenis potestatibus iubet arbiter caeli, staturos nos ante reges et principes in quacumque accusatione praedicens: ita non facile datur intellegi, qua vel ratione vel lege ab inferioribus eminentior iudicetur. Nam cum celebri pracepto apostolus clamet accusationem vel in presbyterum recipi non debere, quid in principatum generalis ecclesiae criminationibus licere censendum est? Quod synodus ipsa venerabilis laudabili constitutione prospiciens causam, quam,
quod salvacius reverentia dictum sit, paene temere susceperat inquirendam, divino tutius servavit examini, perstringens tamen, prout breviter potuit, nihil vel sibi vel
gloriosissimo
viro Theoderico regi de his, quae papae dicebantur obiecta, patuisse.
Quibus cognitis quasi senatores ipse Romanos quasi Christianus episcopus obtestor, si divinitatis, quam colitis, dono temporibus vestris prosperitas optata succedat, si dignitas, in qua floretis universo orbi, speciem nominis Romani mundo labenti contineat, ut in conspectu vestro non sit ecclesiae minor quam rei publicae status.
Quodque vobis deus posse praestitit, prosit et nobis: nec minus diligatis ecclesiae vestrae sedem Petri, quam in civitate apicem mundi. Si profundo illo tractatus vestri consilio rem videtis, non ea tantum modo, quae Romae geritur, causa cogitanda est. in sacerdotibus ceteris potest, si quid forte nutaverit, reformari. At si papa urbis vocatur in dubium, episcopatus iam videbitur, non episcopus, vacillare. Nostis bene, inter quas haeresum tempetates, veluti ventis circumflantibus, fidei puppo ducamur. Si nobiscum huiusce modi pericula formidatis, expedit, ut gubernatorem vestrum participato labore tueamini. Alias autem quae ultio est, si nautae sine magistro fuerint. Non sine illorum periculo ceditur isti discrimini. Reddat rationem, qui ovili dominico praeest, qua commissam sibi curam agnorum administratione dispenset. Ceterum non est gregis pastorem proprium terrere, sed iudicis. Quapropter reddite nobis principalem, si tamen necdum est restituta concordiam. Quando clienti vestro, venerabili Symmacho presbytero, idcirco laborem huius fatigationis iniunximus, ut nobis in vestrarum oraculo litterarum per redintegratae pacis nuntium supplicationis nostrae referret effectum.