==Protokoll weist Ähnlichkeit zu dem von 495 auf, gehalten unter Gelasius, betraf Absolution des Bischof Misenus, Thiel ep 30, S. 437.
Exemplar constituti facti a domno Symmacho papa de rebus ecclesiasticis conservandis.
Fl. Avienus iun. u. c. consule sub die VIII id. Nov. in basilica beati Petri apostoli residente venerabili viro papa Symmacho una cum venerabilibus viris. Liste der anwesenden Bischöfe
- Symmachus episcopus ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: Bene quidem fraternitas vestra ecclesiasticis legibus obsecuta sub divini timore iudicii quae erant statuenda definivit et ad iustitiae cumulum pervenit, dum sufficienter universa conplectitur nec adiectione indiget plenitudo, maxime de clericis, quos amor dominationis invasit et iugum disciplinae ecclesiasticae fecit respuere, quos propterea schisma fecisse apud vos constitit. quibus misericordiam tamen, quam deus mandat universis inpendi, sicut oportuit, non negastis, si duritia cordis eorum non sibi adquirat poenam, dum contemnit oblata remedia. quorum excessus enarrare difficile est: unum tamen quod occurrit venerando ordini vestro intimare non differo.
- Dixerunt inter alia scripturam quandam inlustris memoriae Basilium quasi pro ecclesiasticae amore substantiae conscripsisse, in qua nullus Romanae ecclesiae nec interfuit nec subscripsit antistes, per quem potuisset sortiri legitimam firmitatem. tamen ne ego inde disputem, unde potest vestrum iudicare concilium, requiratur et deferatur in medium, ut lectione agnoscatis, cuiusmodi possit habere substantiam.
Sancta synhodus respondit:
Deferatur in medium ut cuiusmodi sit possit agnosci. Et cum diceret, Hormisda diaconus recitavit exemplar scripturae. - ‚Cum in mausoleo, quod est apud beatum Petrum apostolum, resedissent, sublimis et eminentissimus‘ vir praefectus praetorio atque patricius, agens etiam vices praecellentissimi regis Odovacris Basilius dixit:
Quamquam studii nostri et religionis intersit, ut in episcopatus electione concordia principaliter servetur ecclesiae nec per occasionem seditionis status civilitatis vocetur in dubium, tamen admonitione beatissimi viri papae nostri Simplicii, quam ante oculos semper habere debemus, hoc nobis meministis sub dei obtestatione fuisse mandatum, ut praeter ullum strepitum et venerabilis ecclesiae detrimentum, si eum de hac luce transire contigerit, non sine nostra consultatione cuiuslibet celebretur electio. - Et cum legeret, Cresconius episcopus Tudertinae ecclesiae surgens e consessu dixit:
Hic perpendat sancta synhodus, ut praetermissas personas religiosas, quibus maxime cura est de creando pontifice, in suam redegerint postestatem, quod contra canones esse manifestum est.
Item Hormisda diaconus legit:
Ne quid confusionis atque dispendii venerabilis ecclesia sustineret, miramur praetermissis nobis quicquam fuisse temptatum, cum sacerdote nostro superstite nihil debuissetis adsumere. quare si amplitudini vestrae vel sanctitati placet, incolumia omnia quae ad futuri antistitis electionem respiciunt, religiosa moderatione servemus, hanc legem specialiter proferentes, quam nobis heredibusque nostris Christianae mentis devotione sancimus, ne umquam praedium seu rusticum sive urbanum vel ornamenta aut ministeria ecclesiarum quae nunc sunt vel quae ex quibuslibet titulis ad ecclesiarum iura pervenerint, ab eo qui nunc antistes sub electione communi fuerit ordinandus et illis qui futuris saeculis sequentur quocumque titulo atque commento (alienetur.
si quis vero eorum earum rerum aliquam sub quocumque titulo atque commento) alienare voluerit, inefficax atque inritum iudicetur sitque facienti vel consentienti accipientique anathema.‘
- Maximus episcopus Bleranae ecclesiae dixit: Modo sancta synhodus dignetur edicere, (si) licuit laico homini anathema in ordine ecclesiastico dictare aut si potuit laicus sacerdoti anathema dicere et contra canones quod ei non competebat constituere? dicite: vobis quid videtur? de me licuit laico legem dare?
Sancta synhodus dixit: Non licuit et adiecit:
Lege sequentia. Hormisda diaconus legit:
‚Et is, qui praedium rusticum vel urbanum iuris ecclesiastici fuerit consecutus, noverit se nulla lege vel perscriptione munitum, sed sive is qui alienaverit sive qui eum sequentur voluntate contraria praedium huiusmodi alienatum revocare temptaverit, id cum fructibus restituat qui illud fuerit consecutus.‘ Et cum legeret, Stephanus episcopus Venusinae ecclesiae surgens e consessu dixit:
Nec loci illius erat ista praesumere. Sancta synhodus dixit:
Perlegatur. - Hormisda diaconus legit: ‚Quam etiam poenam placuit accipientis heredes proheredesque respicere. in qua re cuilibet clericorum contra dicendi libera sit facultas, iniquum est enim et sacrilegii instar, ut quae vel pro salute vel requie animarum suarum unusquisque venerabili ecclesiae pauperum causa contulerit aut certe reliquerit, ab his, quos hoc maxime servare convenerat, in alterum transferantur. plane quaecumque in gemmis vel auro atque argento nec non et vestibus minus apta usibus vel ornatui videbuntur ecclesiae. quae servari ac diu manere non possunt, sub iusta aestimatione vendantur et erogationi religiosae proficiant.‘
- Cumque lecta fuissent. Laurentius episcopus Mediolanensis ecclesiae dixit:
Ista scriptura nullum Romanae civitatis potuit obligare pontificem, quia non licuit laico statuendi in ecclesia praeter papam Romanum habere aliquam postestatem, quos obsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi, maxime cum nec papa Romanus subscripserit nec alicuius secundum canones metropolitani legatur adsensus. - Petrus episcopus Ravennatis ecclesiae dixit:
Scriptura, quae in nostra congregatione vulgata est, nullis eam viribus sustineri manifestum est, quia nec canonibus convenit et a laica concepta persona vietur, maxime quia in ea nullus praesul sedis apostolicae interfuisse vel propria subscriptione firmasse monstratur. - Eulalius episcopus Syracusanae ecclesiae dixit:
Scriptura in sacerdotali concilio recitata evidentissimis documentis constat invalida, primum, quod contra patrum regulas a laicis quamvis religiosis, quibus nulla de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur umquam adtributa facultas, facta videtur: deinde, quod nullius praesulis apostolicae sedis subscriptione firmata docetur. quod si cuiuslibet provinciae sacerdotes intra suos terminos concilio habito quidquid sine metropolitani sui antistitisve auctoritate statuerint inritum esse debere patres sancti sanxerunt, quanto magis quod, in apostolica sede non extante praesule, qui praerogativa meriti beati apostoli Petri per universum orbem primatum obtinens sacerdotii statutis synhodalibus consuevit tribuere firmitatem, a laicis, licet consentientibus aliquantis episcopis (qui tamen pontifici, a quo consecrari probantur, praeiudicium inferre non potuerunt), praesumptum fuisse cognoscitur, viribus carere non dubium est nec posse inter ecclesiastica ullo modo statuta censeri. - Sancta synhodus dixit:
Liquet secundum prosecutionem venerabilium fratrum nostrorum Laurenti Petri Eulali Cresconi Maximi vel Stephani nec apud nos incertum habetur hanc ipsam scripturam nullius esse momenti. Quae etiamsi aliqua possit subsistere ratione, modis omnibus in synhodali conventu provida beatitudinis vestrae sententia enervari conveniebat et in inritum deduci, ne in exemplum remaneret praesumendi quibuslibet laicis quamvis religiosis vel potentibus in quacumque civitate quolibet modo aliquid decernere de ecclesiasticis facultatibus, quarum solis sacerdotibus disponendi indiscusse a deo cura commissa docetur. - Symmachus episcopus dixit:
Modo quia deus praesentiam vestram votivam mihi sub qualibet occasione concessit, volo, si placet, rem fieri firmam, quam credo ecclesiasticis facultatibus convenire, ut agnoscant omnes, quos in me vanus furor excitavit, nihil me magis studere, quam ut salvum esse possit quod mihi est a deo sub dispensatione commissum, sed etiam quibuslibet successoribus deum timentibus gratum esse debeat et ad ecclesiastici custodiam patrimonii pertinere.
Sancta synhodus dixit:
Scimus provisionem vestram necessariis studere et ideo in vestra est postestate sequenda disponere. - Symmachus episcopus ecclesiae catholicae urbis Romae dixit:
Magna quidem venerando et sacerdotali debetur cultura proposito, cui inminet de studio quae recta sunt, non de necessitate disponere. sed quoniam in aliquibus aliena postulantibus vitiorum mater avaritia repudiatis honestatis repagulis totum putat expedire quod licet, et ita, dum praedae inhiat, patientia supernae pietatis abutitur, ut expectantibus correctionem caelo moderante iudiciis se existiment non teneri, et clarum sit, quod apud certos in occasionem rapiendi procedat divinae mora sententiae, sed nos, quos pastoralis cura et ecclesiasticae adstringit pro dispensatione credita ratio reddenda substantiae opus est ut sollicitudinem nostram non solum ad praesentia, sed etiam ad secutura saecula porrigamus, ne ad animae nostrae detrimenta contingat, si hi, qui possunt statutis debere innocentiam, praesumentes de libertate deliquerint, cum religiosa possint et nos et successores nostri potestate fulciri legibus ecclesiasticis servientes. - His ergo perpensis mansuro cum dei nostri consideratione decreto sancimus, ut nulli apostolicae sedis praesuli a praesenti die, donec disponente domino catholicae fidei manserit doctrina salutaris, liceat praedium rusticum, quantaecumque fuerit vel magnitudinis vel exiguitatis, sub qualibet alienatione ad cuisulibet iura transferre, nec cuiusquam excusentur necessitatis obtentu, quippe cum non sit personale quod loquimur. nec aliquis clericorum vel laicorum sub hac occasione accepta tueatur. sed nec in usum fructum rura aliquibus dari liceat nec data retineri praeter clericos et captivos atque peregrinos, ne malae tractationis ministretur occasio, cum liberalitati mille alia itinera reserventur.
- Sane tantum domus in quibuslibet urbibus constitutae, quarum statum necesse est expensa non modica sustentari, acceptis, si offerri contigerit, sub iusta aestimatione reditibus et divini timore iudicii commutentur.
- Pari etiam ecclesiarum per omnes Romanae civitatis titulos qui sunt presbyteri vel quicumque fuerint, adstringi volumus lege custodis, quia nefas dictu est obligatione, qua se per caritatem Christi conectit summus pontifex, ea hominem secundi in ecclesia ordinis non teneri, quicumque tamen oblitus dei et decreti huius inmemor, cuius Romanae civitatis sacerdotes volumus religionis nexibus devinciri, in constitutum praesens committens quicquam de iure titulorum vel ecclesiae superius praefatae quolibet modo praeter aurum, argentum vel gemmas, vestes quoque si sunt vel si accesserint, aliaque mobilia ad ornamenta divina minime pertinentia perpetuo iure, exceptis dumtaxat sub praefata condicione domibus, alienare temptaverit, donator, alienator ac venditor honoris sui amissione multetur.
- Praeterea qui petierit aut acceperit vel qui presbyterorum aut diaconorum seu defensorum danti subscripserit, quo iratus deus animas percutit anathemate feriatur sitque accipienti vel subscribenti de personis superius conprehensis, id est quas anathemate feriri censuimus, in statuta poena contubernium, servata quam praemisimus in alienatore vindicta, nisi forte et alienator sibi dum repetit, et qui acceperit celeri restitutione prospexerit.
- Quod si minore animae suae cura quisquam remedium oblatum forte neglexerit, supra ea poenarum genera, quae superius tenentur adscripta, contra fas si quod conceptum fuerit documentum, universis viribus, quamvis ab initio nullas habuerit, effetetur. sed etiam liceat quibuscumque ecclesiasticis personis vocem contradictionis afferre et ecclesiastica auctoritate fulciri, ita ut cum fructibus possit alienata reposcere, nec aliquo se ante tribunal Christi obstaculo muniat qui a religiosis animabus ad substantiam pauperum derelicta contra fas sine aliqua pietatis consideratione dispergit. huius autem constituti legem in apostolica tantum volumus sede servari, universis ecclesiis per provincias secundum animarum considerationem, quem proposito religionis convenire rectores earum viderint, more servato.
- Et subscripserunt
Folgt Unterschrifenliste.