- Praeceptio regis
Dominis sanctis et venerabilibus patribus Laurentio, Marcelliano et Petro et cunctis episcopis in urbe residentibus Theodericus rex.
Vos quidem rem fecistis proposito congruentem nos potius de reditu vestro secundo consulere quam indictum concilium alienae facultatis imitatione deserere, ne discedentibus universis sub manifesta deserti dispositione iudicii maior urbem regiam seditiosis motibus turba concuteret. sed non optavimus commissum sanctae congregationis examini sub hac protrahi dilatione negotium, nec universitatis animos gravius praeiudicio pendere suspensos. quia nec tranquillitati urbis definitionis mora nec sacerdotali proposito sententia potest convenire discordiae.
- Moleste igitur accepta confusione, quae nata est, ceterorumque discessu, quia propter turbam, quae aut casu (aut) vitio aliquorum contigit, interrupta quae coeperunt, reliquere iudicia, qui tamen, si quid deceret potius cogitassent, exemplo vestro in urbe residerent expectantes de his quae illic facta de nostra providentia ordinari remedium, cum in multas vias se cogitatio nostra dispergeret, ad hunc se tramitem consilii cura convertit,
ut rursum ad kalendarum Septembrium diem eundem censeremus sacerdotum numerum convenire, qui dudum fuerat convocatus,
ergo ingravanter sanctitatem vestram reliquorum praesentiam convenit opperiri, ut compresso tumultu et dissensione summota quae ab omnibus coepta est ab omnibus causa peragatur.
- Nam Ravennam, quemadmodum speratis, non putavimus revocandum esse concilium, dum aliorum labore, aliorum permovemur aetate, parati ut, nisi secundo conventu causae finem iudicium synhodale posuerit,
iuxta desiderium vestrum, quo nos poscitis esse praesentes, occupationibus nostris Romae quietis amori postpositis, nos potius Romam deo auctore veniamus, ut preasentibus saltim nobis citra confusionem atque discordiam secundum dei timorem tanta causa terminum sortiatur, un non diutius urbs regia turbarum tempestate fatigetur, sed vestri aequitate iudicii redeat ad quietem. ne mora vobis videatur onerosa, fas est vestrae aestimare providentiae, si commodum est aut sub nostrorum temporum tranquilitate tolerandum, soluto sine aliqua definitione concilio sub incerto ecclesiam suam hoc certamine Romanam perdere civitatem.
Et alia manu:
Orate pro nobis, domini ac venerabiles patres.
Dat sub die VI id, Aug. reg. supra dicto feliciter Rufio Magno Fausto Avieno v. e. cons.
Reg relt senatus vel Marcellini epsc cum ceteris