libellus_lat

  • IL (Opusc. 2)
  • In nomine patris et fili et spiritus sancti. Libellus adversus eos qui contra synodum scribere praesumpserunt.
  • Praefatio
  1. Solet dicendi affectum multarum rerum ardor exigere, si aut avarus laudis est animus et favorem desiderat sudore mercari, aut per blandimenta gloriae crucem narrantis ignorat, aut lucri adstrictus conpedibus linguae vendit obsequium et dum animus habendi cupidine subiugatus praesumptum aestimat iam tenere conpendium,
  2. sic ingruentia per stili exercitium nescit timere discrimina, aut necessitate conclusus profert eloquium sine quacumque lima captivum et nesciam pudoris frontem monstrat in medium, ut dum intentioni famulatur, diligentiam decoris abiuret, quia dicendi ornamenta non sunt negotii sed quietis, nec militiae sunt picta verba sed otii. campus fortem postulat, pax profunda redimitum. qui profutura adserit), loquellam, quae peniculo artis est colorata, contempnit.
  3. his ergo ita se habentibus causam narrationis insinuo et coactam vocem pravorum latratu religiosis mentibus commendo, scriptum esse reminiscens: ‚tempus tacendi, tempus loquendi‘, vel post fidem profetici oraculi cuiusdam oratoris exemplum, qui refert, nisi cum necessariam dicendi nimis ineptam esse condicionem.
  4. oris ergo ministerium pro ingenii valitudine sacerdotibus dedo adversus quos sibilantium effusa sunt venena linguarum, licet scuto munita fidei spiculorum imbrem patientia religiosa non timeat et ad auctorem redeant tela quae sine bellandi arte diriguntur. quibus enim pro lorica Christus est, vim non metuunt et inimicos longa expectatione prosternunt.
  5. quisquamne tamen in hac acie proelium putet esse formidini, in qua deo et pontificibus infertur sine virium aestimatione certamen? quisquamne fluxum et lacessientem hostem videat et proeliorum causis adversarium debilem expaviscat? invidet sibi ipse victoriam, qui conscientia vulneratum adgredi cessat inimicum.
  6. ad lucrum hostis sui procedit, qui in conflictibus non prius causas quam aliud expendit. dat vires iaculis innocentia et mucronem acuunt ex aequo venientia vota bellandi. percutiendi inpetum plus iustum dolorem scimus dedisse quam brachia: inde paucorum telis multitudo non substitit. dicente ergo me cum profeta: ‚plures nobiscum sunt quam cum illis‘, placiturum bonis, quantum aestimo, opus incipiam.
  7. Sufficeret quidem scismaticam inperitiam propositione cecidisse, maxime cum secum habeant obiecta responsum et mereatur titulus sine lectionis discussione cum auctore damnari, cum in praenotatione ipsa significantia operis innotiscat inmundi dicentum ‚adversus synodum absolutionis incongruae‘. ego tamen nunc sic agam, quasi opus sit alieno ense perire mala proponentem. istud praeloquium potest, dementissimi hominum, tantum inscitiae adscribi?
  8. estne aliquis praeter vos sic inter oves ulcerosas deputandus et erraticas, qui magnum gregem potuisset lacessire pastorum? dicente profeta: ‚filios nutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me‘ et domino de apostolis: ‚qui vos spernit, me spernit‘, quos episcopos fuisse profeta testatur de Iuda dicendo: ‚et episcopatum eius accipiat alter‘, apostolo aeque Paulo proclamante: ‚Oboedite praepositis vestris, quoniam ipsi exorabunt pro vobis‘.
  9. Sed redeamus ad gravem et venerabilem, non solum ex ala productam sed mefiticam propositionem. ’non omnes‘ inquiunt ’sacerdotes regis ad concilium adscivit auctoritas, nec omnes in iudicatione senserunt‘. mancipia tartari et liquido satanae ministri, quoscumque non evocavit scriptum principis, novis nexibus et actuum vestrorum spiris causa pertraxit.
  10. nolo dicere, in quo fuerint voto, in qua deliberatione discedentes, quibus taedium illa peperit expectatio, cum viderent venerabilem papam longas in vita contra fas suum indutias accepisse. videbant aether tantum directis a se iaculis verberari. his ne liceret infelicibus in malorum actuum consolatione secreto delitiscere, libris vestris nudantur abscondito et per vos in turpi facto habere solitudinem non sinuntur dicente deo in evangeliis: ‚omnis malus odit lucem‘.
  11. Post haec adseritis, adversarios papae Romani dici non debuisse,
    qui praedictum prolatis petitionibus accusabant, ad adsertionis fidem iungentes, quod eos isto nomine praecepta regia non vocassent. o homines onmi artis lima conpositos et caminis fabrilibus excoctos, qui ad stipulationem dictorum desudata invenere testimonia! amamus, reverendi viri, sententiam vestram et, ut aiunt, in ipsam pedibus imus; cognoscimus errata quae dicitis: „inimicum vocet aliquis accusantem et tragico nomine appellet contumeliam non merentem?‘
  12. dehinc subiunctam quaestionem rhetorica fibula momordistis allegando: ‚testis est Romana civitas, si omnes episcopi senes et debiles convenerunt‘. ecce orationem veri nervis nitentem et ipsi Cepasio praeferendam nitore sermonum. ergo quia se aetate valentes et corpore inbecillos esse dixerunt, ipsi se ineptos iudicio esse testantur, quoniam membrorum se dixerunt iam sustineredispendia, maxime si hoc ingerere clementissimi domini auribus praesumpserunt.
  13. vos putatis, ab universis dei conspectibus pulsi, illo vestrorum more congressuum ubique narranda confundi et apud principem de collectione pontificum alios protulisse sermonem. nisi quos aetatis maturitas ordiendae loquellae fecit auctores, quibus anni veteres reverentiam contulerunt, qui putabantur bonorum meritorum suffragio in longum fuisse servati? ipsos ergo de gravidae aetatis fatigatione queri decuit, quos aetas iusserat allegare.
  14. viri optimi, subdidistis: ‚ex praeceptis regiis evocationis causam fuisse iam cognitam et Italiae summa moderantem non fuisse quasi de novo negotio consulendum: plus chartae et scriptioni religionis debitum quam praesentiae principali. nullus ergo in praedicto negotio titulus remanserat, ad cuius inquisitionem pergentes illud iure praeloquerentur exordium‘.
  15. exhinc digressi bonarum rerum in rege laudatis affectum et colitis verbis innocentiam quam actibus ignoratis, si tamen cultus est in loquella vestra, quam scabro vomere velut agentes per devium aratra proscinditis, marcenti solo lolia commendantes recepturi pro tali inpendio paleas, quibus gehennae in perniciem vestram ignis animetur.
  16. Sed nunc, ut quidam fertur dixisse, ‚quae quibus anteferam‘? contra apostolum dicitis inpugnatores summi pontificis non auditos, qui caelestis mandati memores partem suam a consortio adulteri subduxerunt. hic non incesso ignorantiam, rimosam memoriam non accuso. nolo dicere quod profetae verba apostolo contulistis, quia novi et ipsos apostolos recte vocitari, quos missos esse non nego. David enim dicit: ‚furem videbas et currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas‘.
  17. deinde quis se de illa vestra enodem faciat quaestione, qua dicitis: ‚in criminibus obiectis quod non excluditur adprobatur‘? en vocem Romanae ecclesiae militibus congruentem, in qua nescias utrum prius nitorem praedices an saporem. putasne audistis legi: ‚quod iustum est, iuste exsequeris‘? audistis de malefactis hominum, si tamen aliquando conversatio humana vos tenuit, quidquid non suis ordinibus adprobatur excludi? ubi est illud profetae: ‚dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui‘? et de vobis dictum: ‚peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt: vae animabus eorum‘!
  18. sed quid facto opus est, quotiens nulla desperatis medella succurit, nisi inplorandus est dominus, qui promisit per profetam, futurum se super omnem superbum et excelsum et super omnem adrogantem, ut humilietur? sed fetidum opus vestigiis insequar et ferrata, si valeo, calce contundam, ut vere dicam: res cum re, causa cum causa, ratio cum ea quam putant ratione pugnabit.
  19. oblocutos sacerdotes praeceptionibus regiis allegatis et quoddam sacrilegium creditis, mali aliquid, cum caelestem nesciatis, de terreni domini iussione sentiri, opponendo:
    ‚quis regi debuit dicere, papam oportuisse synodum convocare?
    certe quod in hac parte constat exemplum? illum praecipue, qui criminosis multorum propositionibus iam iacebat, quem hoc fuerat damnare, quod argui, cui praerogativam caelitus adscriptam hostium suorum oblocutio iam tulisset?‘
  20. ad hanc vos dementiam malorum actuum per gradus suos incrementa traxerunt, ut hoc credatis esse lacessire quod convincere nec apud vos habeant a veritate differentiam odia, quae plerumque contra meritum inpetiti studiis non rationi obsequentia vota concinnant? ubi est illud ‚priusquam agnoscas, ne adiudices quemquam‘? olim vos accepit grex positus in sinistra collegas, apud quos ex praeiudicio excepisse sententiam creditur, qui meruit ad examen adduci, et hoc est reum existere quod libram disceptationis intrare.
  21. Praelocutioni tamen optimae divinum subdidistis exemplum, quod ita quadratis constat alloquiis, ut ipsum in eo architectum Chrysippum (wir übernehmen das, was Hartel konjiziert) tenere lineam putes. ‚peccatori dicit deus: quare tu enarras iustitias meas?‘ huic dicto conserentes quasi ad sacerdotes apostrofam: ‚quia beati Petri apostoli vicarius aestimatur, prohibetis archiatrum eius corpori adferre medicinam?
  22. quomodo vos animae eius curationem exhibere rennuitis?‘ magnum per divina ridiculum an maxima lamenta sint nescio. vos alienae febri curam quaeritis, vos fatiscenti animae medellam adhiberi cupitis et in leti proximitate positi vestri immemores de alterius salute tractatis! quid si illud vere vobis a profeta dictum sit: ’numquid parum est quod molesti estis hominibus, molesti estis et deo meo?‘ et iterum: ‚medice, cura te ipsum‘?
  23. sed hinc alias. novimus, quia sanari non potest conclamatus et inprobus in profundum deveniens mira temeritate contempnit. sed credo vivit in istis et in malae conversationis suae morte consilium, et potest optare quis alteri quod ipse iam perdidit. nunc recte vobis cum profeta dicam: ‚omnia quae loquitur populus iste coniuratio est, et timorem eius ne timeatis neque formidetis.‘
  24. facessat a nobis qui in vobis est pruritus iste linguarum, quos vere idem profeta arguit: ’scribentes iniustitiam scripsistis‘. non nos beatum Petrum, sicut dicitis, a domino cum sedis privilegiis vel successores eius peccandi iudicamus licentiam suscepisse. ille perennem meritorum dotem cum hereditate innocentiae misit ad posteros. quod illi concessum est pro actuum luce, ad illos pertinet quos par conversationis splendor inluminat.
  25. quis enim sanctum esse dubitet, quem apex tantae dignitatis adtollit, in quo si desint bona adquisita per meritum, sufficiunt quae a loci decessore praestantur?
    aut enim claros ad haec fastigia erigit aut qui eriguntur inlustrat. praenoscit enim quid ecclesiarum fundamento sit habile, super quem ipsa moles innititur.
  26. sed hinc actibus vestris caelestem potentiam putatis esse suffragio, quod ad praesidium beati apostoli adiutricem, ut dicitis, dexteram commodatis. nescitis, stolidi, solem facibus non iuvari nec ad praesidium diurnae lucis lychnos adcendi? scriptum enim est: ‚Scrutatur corda et renes deus‘.
  27. Sed in illa parte quis argumentis vestris audeat respondere, nisi quia sine arte dicitur verum et fides mendacio sermonum technis adsuitur? ‚cur‘ inquiunt ‚ad principem convenistis, si audiri non licebat inpetitum?‘ sic vos in stuporem pecualem peccati nebula aut divinus horror oblimat, ut verecundam excusationem aut fraude mens vestra transeat aut beluarum pressa hebetudine non agnoscat?
  28. an forte aliud putatis fuisse, quod dictum est, ipsum debuisse synodum convocare, cuius opus erat officio, ut vos videlicet per pontificale examen sentenia divina percelleret, quos a capitis sui conpage in salutis detrimento insanus fervor absciderat?
  29. Post Esau mentionem operi vestro nescio verbis an latratibus indidistis, conparantes ei antistitem vestrum, qui senioris naturae beneficium unius cibi commutatione perdiderit et primogeniti canam dignitatem amiserit faucibus obsequendo. ad ista quid referam, qui ex omni obiectorum parte concludor? quis rogo vestrum Symmacho benedictionem, dum patri plus deservit, eripuit? cui tantorum munerum Iacob voce est conlata nobilitas?
  30. quis ex vobis caeci parentis desideriis pariturus occurrit? quis vestrum devotione sua genitorem venerabilem captum oculis nulla fecit lucis damna sentire? nonne conlatione tenebrarum vestrarum nox putatur per sudum rutilans iubar ostendere et omnis obscuritas actibus vestris conlata decorem solis adsumit? praeterea tunc Iacob quamvis congruentem moribus fili benedictionem tamen contulit iam promissam.
  31. nunc quid his longius inmoramur, cum docendi non sint qui calces stimulis intulerunt? credite mithi, pacis inimica sunt, inpugnationi non sunt idonea quae profertis. Sed sequitur vinculum cum aenigmate, quod nescio qua replicationis arte solvamus. Tullianae enim profunditatis pelagus ingressi cumbulam nostram quaestionum flatibus per litorum incerta transmittunt. in qua tamen Christo clavum tenente portum ingrediar et singillatim de turbinibus vestris universa discutiam, habiturus in ductu illorum facultatem, non meam.
  32. aiunt enim: ’si vera est episcoporum adsertio, sedis apostolicae praesulem minorum numquam subiacuisse sententiae, cur ad iudicium districta conventione productus est?‘ multum quidem annosa hic in nobis laborat infantia, cui ille advocandus est, qui ineluctatae nobiscum semper pondus propositionis exsuperat, cum manifeste pro sacerdotibus cum profeta clamitem: ’numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum qui trahit eam?‘ ut sit mihi illud suffragio divinum oraculum: ‚quomodo si cessavit exactor, tributum quiescit: ita contrivit dominus baculum impiorum.‘
  33. tribue, domine, quod praedixisti in illis, ut ’sicut errat ebrius et vomens‘, ita pereat incredulus qui infideliter agit. propter hoc profeta vobis insultans vociferat: ‚audite verbum domini, viri inlusores.‘ quisquamne causarum ex praecognitione sancit eventum et rabidis terminum positura conflictibus sic metitur, ut pernix decisio, dum inquisitione esse senior innotescit, favorem censentis accuset?
  34. nunc paulisper ore actibus annis indignus pontificali voce vos arguam: nos, qui statuta nostra non una apud vos voluimus lance constare, quibus de inpugnatorum qualitate lati sunt canones, apud quos nefas est cana patrum definita transcendere, quibus scriptum est in Carthaginiensi concilio, quod apostolicae sedis per Faustinum episcopum, qui tunc ab ea missus interfuit, probavit auctoritas: ‚accusatoribus de inimici domo prodeuntibus non credendum‘,
  35. in quibus odio succensa vicinitas per nutrimenta arida flammam persecutionis exsuscitat et universam doli fabricam sumptu et machinis cohaerentibus secreta dispositione conponit. istos quae domus evomeret qui scire potuisset nostra collectio nisi praesentes? et inpugnationis qualitatem unde nisi ex scripta propositione didicisset? in quibus sentinam criminum, dum simulato ferunt persecutionem se debere criminibus, agnovisset?
  36. Post illa, quae de accusatoribus prolata sunt, addidistis: cur personae iussae sint praesentari, quas saepe imperialis flagitasset auctoritas, ad defraudationem genii pertinere eius, qui nunc in sede apostolica quasi in quadam arce consistit?
    vere vobis dicit Sapientia: ‚Homo infirmus et exigui temporis ad intellectum non perveniet, sed laboret, ut sciat quid acceptum sit apud dominum‘ et iterum dicunt Proverbia: ‚ odit se qui neglegit studia‘, ‚inperitis enim obviat mors‘.
  37. quid illam quae ex viperina scientia descendit ignorantiam fingitis? quid adhibetis mira latrocinandi arte praestigia simplicitatem fronte monstrando? de vobis vere dictum est: ‚qui loquitur mendacium, ex propriis loquitur.‘ istam laetitiae faciem ex iudiciorum censura venientem vafra provisione sacerdotis vestri oculis abstulistis, ut eum talibus adversus acies vestras instructum munitionibus et innocentiae testimonio orbis tela deferentem ab ipsis iudiciorum adytis pelleretis, providentes ut nec sine inpugnatione insons viveret nec haberet solacium de incorrupta iudicum inquisitione pulsatus.
  38. vos praefato et dedistis et invidistis examen, cum uno eodemque itinere a vobis disceptationum dubia subire et prohibetur et cogitur et per singularem callem ad causam arcendus evocatur, ne manifestam salutem aut non lacessitus obtineret aut subriperet absolutus. adulescentiae meae memini me legisse temporibus de quodam dictum: ‚exuli exilium imperas nec das‘.
  39. vos inpetit profetae sententia: ‚isti sunt viri qui conturbaverunt terram et qui concusserunt regna‘ et iterum: ‚excidentur ramusculi eorum falcibus, et quae derelicta fuerint, abscidentur‘ et rursus: ‚dum non speratis, veniet contritio vestra et comminuetur multitudo vestra, sicut lagoena figuli‘. nec non profeta ad hanc causam specialiter locutus intonuit: ‚dominus inclinabit manum suam, et conruet qui fert malis auxilium et cadet cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur‘.
  40. redeo tamen post vetusta exemplorum suffugia ad novellas canonum definitiones. clamat in alio loco Carthaginiense concilium: ‚quascumque ad accusationem personas leges publicae non admittunt, his inpugnandi alterum et nos licentiam submovemus.‘
    quaero a vobis, viri quibus indita est ad unguem polita perfectio, cuius condicionis fuerint ista mancipia quae postulata scriptis principalibus intimastis?
  41. si ea servilis adhuc in potestate alterius catena retinebat et nulla ab obscenae obligationis conpedibus vestigia in libertatem missa laxabant, vel vobis disceptantibus fidem aliquam praedictorum verba portassent? sed, credo, replicabitis: veritatem, quam sponte prolata in illis vox habere non poterat, hanc diversis crucibus e latebris suis religiosus tortor exegerat, ut, dum poenis corpora solverentur, quae gesta fuisse noverat anima non celaret.
  42. sed quaeso primum ad leges publicas, deinde ad iudices ora convertite, qui possunt in defensione sua sic eloqui: nos, quos dei servitium post istarum rerum abiectionem fecit ingenuos, qui servulorum insultantium contumelias aut despicimus aut ridemus, quibus scriptum est de famulis per apostolum: ‚mementote quia vester et illorum dominus in caelis est‘, ad haec saeculi mala revocabimur? faciendum a nobis est, quod facientem alterum profanum esse contendimus? quod per ministerium iussionis et manus alienae incestaret aspectum, nostro peragetur imperio?
  43. nolite hanc adversus universas ecclesias mentem rapacium luporum more et natura servare, quia postquam nos maculasset forte pro desideriis vestris cruenta discussio, effectum in his, quo tenditis, non haberetis, dicente vobis profeta: ‚ponamus circulum in naribus vestris et frenum in labiis, et reducamus vos in via qua venistis‘, quo eodem profeta adserente inpugnamini, qui dicit: ‚erunt quasi non sint, et peribunt viri, qui contradicunt vobis‘.
  44. Hoc etiam novo adversus nos subdidistis inventu, ipsum dominum et redemptorem nostrum servorum subisse iudicia et caeli operatorem particulae cuidam sponte subiacuisse terrenae, dum testatur et loquitur: ‚homo Iuda et qui habitas Hierusalem, iudicate inter me et vineam meam‘. hoc etiam beatum Petrum, hoc Paulum apostolum non horruisse narratis, et illa vestra elegantia ad ius pertrahitur exemplorum nexibus praecedentium, quasi vobis in hac parte remanserit cum renitente contentio et validis facundiae vestrae digitis exigantur oblata.
  45. Samuelem etiam profetam mirificum de conscientiae suae serenitate vulgi dicitis inplorasse testimonium. quid enim Samuel dixit? scire dominum, quod nullius umquam substantiam, nullius pecus abegisset, adversatum se muneribus et, quod est supra hominem, sponte venientia dona vitasse, providens scilicet, ne per suspicionum praeiudicia opinionis damna pateretur. postremum sub divina adtestatione patefecit innocentiam, ne humanum subiret examen.
  46. redemptor noster iudicium, quod inter se et vineam suam optat evenire, dum vestra in praesenti negotio mala respicit, magis inplorat. sanctus Athanasius Alexandrinae urbis episcopus, dum participum vestrorum argueretur invidia, agnoscens sibi per contumeliarum multitudinem exercitium contingere, non timorem, vere ad coronae pretium iunxit quod de dignitate submisit, et ante caelestem de absolutione sententiam personam rei innocentiae bonus aestimator inplevit.
  47. sic enim Christi milites sudore suo honorum sibi incrementa parturiunt, dum concessa fastigia celsiore humilitate castigant, inde laudum cumulos mercaturi, unde inepta culmina sublimi parcitate moderantur. sed quamvis beatum Athanasium Romano antistiti, quantum nosse datur, inparem locus ostendat, facto tamen in negotiis conparantor:
  48. ille praesto fuit iudicibus: iste, quantum et vos dicitis, advocavit. ille intentatam discussionem et dei famulus non refugit: iste triumphi sui spem in discussorum collectione constituit. sed quid his longius conlationibus inmoremur? iudicia et iste voluit amavit adtraxit ingressus est et, quod posset fidelium corda doloris iusti aculeis excitare, venerando concilio auctoritatem etiam contra se, si meretur, indulsit.
  49. quis in hac allegationis ipsius fronte nesciret fultum ad coepiscopos puritatis testimoniis convenisse, qui hoc, quod districtioni eorum minus licebat, exhorruit, aestimans illud magis quolibet modo labefactandum, quod statuisset censor invalidus? quid praefatum incessitis canina loquacitate? quid laeditis non merentem? votam eius est quod vestrum putatis esse terrorem.
  50. sed astutius in vobis quam in Athanasi adversariis novelli virus serpentis insibilat. illi nescierunt quod vos optime calletis, qualiter triumphus tolleretur inpetito. illi provocatum, ne audiendus non occurreret, formidabant: vos moram quam habebant examina non ferentes venientem iaculis reppulistis et taedium vobis de sententia praeparatum armorum ultricium adsumptione conmutastis. o malorum commemoratio, quae vocem et praestat et subruit, dum quos in clamorem coegerit, eorum etiam gravitate facti verba confundit.
  51. Quis patiatur vos aequo animo garrientes? ergo nos secundum adsertionem vestram novellae utilitatis commoda non amamus, dum definitis senioribus praestamus obsequium?
    hic tota ingenii vela suspenditis, hic resupinae cervicis ex secessu pectoris quidquid habuit flaminis ructus evomuit. aiunt enim: ‚Moysi a vobis ieiunia et Helisei miracula quae egit, dum mortuum suscitavit, si annosa tantum sectamini, condemnantur.‘
  52. quid hic rationis invenit scrutator idoneus? non si auri pallidus inquisitor occurrat, in sensibus vestris latentium venarum motus inveniat et insuetis lucem latebris sermonum fossor admittat. idcirco ergo cana miracula non probamus, si iuvenilibus consensum non praebemus excessibus? si servum domino, discipulum magistro evangelii memores subiugamus, quidquid potuit prodesse neglegimus? alia sunt, inprobissimi hominum, quae ad usum recentem sine iniuria vetustatis adhibemus.
  53. Novam deinde culpam et quam investigatio nostra transierat reclusistis: ‚quare papa sine exempli instituto praecedentis synodum convocavit, ut de criminum eius obiectione cognosceret?‘ post haec nos falsitatis arguitis, cur a principe, quae in praefato negotio scripta sunt, dicimus postulata.
  54. praesta, domine, ut labyrinthi huius sine error sinuosos superemus amfractus; dirigo semitam, quam flexilis coluber iuxta fabricam proprii corporis aut mentis operatur, ut vere dicamus: ‚dominus virtutum nobiscum, adiutor noster deus Iacob‘, et cum Solomone exultemus dicente: ‚equus paratur in die belli: apud dominum est autem omne praesidium‘.
  55. superforaneum quidem est absurdis respondere propositionibus dicente profeta: ’ne respondeas inprudenti ad inprudentiam eius‘. sed si quid contemptus transierit, vereor ne quasi validum putetur non tetigisse formido. melius nobis est cum beato Paulo insultationis causas incidere et plena voce testari:
  56. hoccine ergo nullo constabat exemplo, ut sacerdotum papa concilium convocaret, cuius arbitrium est collectio synodalis? aut parva erant, quae de vestris cum hac multitudine facinoribus damnarentur? nonne directa verba sunt canonum, quicumque clericorum ab episcopo suo ante sententiae tempus pro dubia suspicione discesserit, manifestam eum manere censuram?
  57. ad huius rei ministerium devotum deo oportuit agmen occurrere, ut perditi et profligati gregis ulceribus medicorum exercitus subveniret, quia quotiens morborum violentia celeri gressu ad animae secreta festinat, obvias manus adferre non potest salutare consilium nisi ex collatione multorum. nam et hoc a rege nostra poposcit allegatio, ut abscisis clericorum praeiudiciis de accusatorum papae merito per humanum os supernum iudicaret imperium.
  58. videamus tamen, si placet, et illas didascalici libelli vestri relegamus argutias: habentibus etiam nobis ante oculos patrum sanctiones excessuum vestrorum sentina ponderetur. lex ecclesiastica pontificem ab aliis accusatum, pruisquam sub luce obiecta constiterint, exigit non relinqui. vos vero divini, ut puto, iuris memores, qui levia errata despicitis, qui peccati nobilitate gaudetis, ne una vos ex desertione sacerdotis culpa respiceret, accusastis cum incrementis delictorum.
  59. ad hanc vos valitudinem ille, qui est praevius vester, adduxit, ut post desolatum, post inpetitum pontificem sine ullius vigore sententiae totius pene Italiae inprobandam antistitum crederetis esse censuram: quomodo quidam dixit de cohorte vestra:
    festinantem animam morti non credidit uni.
    potesne, mens indocilis, criminum iam ditata successibus, a detestabili proposito velut effeta feriari? ille vos his locupletes malis effecit, cui elationum copiae opes angelicas sustulerunt et divinum censum nocendi quo exuberat thesaurus invidit.
  60. Sed promissi memores universa, quae operi ipsorum recolimus inserta, tangamus, arguitur stilo splendidissimo papa Symmachus, quare conventionem praeveniens, cum populorum coetibus examen intrarit et postea iudicia, cum evocatus quater fuisset, spreverit. sic a vobis veri discessit affectio, ut mendaciorum nebulis orbis testimonium putetis involvi et fallaciae peniculo depicta verba plus virium credatis habere, quam veritatem Roma quam retinet?
  61. ergone ille disceptationem vel inportunus adiit vel expectatus aufugit? ergone illam multitudinem devotae deo plebis non pro fidei diligentia Christiana magis expectatio quam furor evocavit? quisquamne ad inferendam violentiam currens lacrimas comites habet et qui studet esse formidini, vultum timentis ostendit?

multitudo illa iuncta sacerdotis officiis adtulit ad nos lamenta, non iacula, nec venit telis minax, sed fletibus miserabilis, una tantum intentionem vestram ostentatione gravatura, quia uberibus oculorum fluminibus demonstrabat, quam esset per acerbitatem vestram condicio dolenda pulsati, et in sobrietate venerandi examinis adflicitone propria commendabat quem voce non poterat.

  1. sed habetis manifestum ex hac re qui bilem furor adcendat, quia paene absolutus ad iudicia venit, pro quo orbis inlacrimat.
    et dum rebus extraneam in praedictum invidiam sermone colligitis, paulisper reverentiae nostrae diu cervix superba submittitur. sacram enim congregationem tunc vocatis, quando extinctorem nostrum Symmachum vultis adserere,
    et crudeli pietate honori nostro putatis adcrescere, quod residens in ecclesiarum arce perdiderit.
  2. nos ista non solum non sensimus, sed diversa sentimus. ad alios magis tutelae vestrae venena convertite. non habet testimonium defensoris, qui repugnanti inpedit oris obsequium. perdit quam esse putat beneficii gratiam, qui aliquid praestat invito, quia non est munus nisi quod velis accipere.
  3. Nunc longa non opus est admonitione iam perditis. odium debemus operi, de cuius iam non superest quod damnetur auctoribus,
    mulierum turbas, adscritis urbanis coloribus, cum praefato ad iudicia convenisse, et illa vestra subtilitate ostenditur sexus, qui maiorem antistiti debuisset affectum.
  4. profanissimi hominum, scriptum retineo: ‚aliud est male dicere, aliud accusare‘, et profetam dixisse: ‚reprobantes verbum sperastis in calumnia et in tumultu, et estis in eo: propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio‘, quia pro nobis dicit deus: ‚eos vero, qui iudicant vos, ego iudicabo‘. et iterum ad servos suos dicit: ’nolite timere obprobrium hominum et blasfemiam eorum ne metuatis‘. rursus etiam vobis clamat: ‚accedite huc semen adulteri et fornicarii. super quem lusistis, super quem dilatastis os et eiecistis linguam? numquid non vos fili scelesti estis, semen mendax?‘
  5. Quae quibus copulatis, advertite, dicentes: ‚indicta causa, derelictis defensoribus papa discessit‘,
    fori nobis in negotio praesenti et platearum quarum estis hypocritae exempla proponentes. nobis sriptum (sic!) est per Paulum apostolum, quibus crucifixus est mundus, quid illis cum foro? sed ista nescitis aut, quod est gravius, nota contempnitis.
  6. peregrinum credo aliquid et a ratione separatum postulans papa discessit. nonne hoc speravit pro statu labentis ecclesiae pastorali cura constrictus, quod et religiosa providentia et causae ipsius ordo flagitabat?
    quae enim iudiciorum forma praecesserat, ut vobis, hostiliter disruptis et iam per suggestionem vestram sublatis ecclesiae opibus, qui diu fuerat cibus esurientium, famis mancipium videretur effectus, dum alimentis distributor egebat, ut fieret in dominatu servitus et in servitute dominatus, qui diu fuerat cibus esurientium, famis mancipium videretur effectus, dum alimentis distributor egebat, ut fieret in dominatu servitus et in servitute dominatus? quae hoc qualitas praecedentis aevi per memoriam in medium transacta reddebat?
  1. qualis habuit effici ex censura convictus, in quo causam adiudicatio praecedebat? non fuit privilegium, quo spoliari potuit iam nudatus. unum vobis putastis residere in sacra collectione subsidium, ut ad tuendorum inmanitatem criminum sacerdotes vobis comites iungeretis et fieret inpunitum facinus pollutione multorum.
  2. numquam convenienti tempore censor adsciscitur, qui ad decisum pene negotium convocatur. criminosi etsi est meritum, tollit accusato, qui in eo plus furori suo vult licere quam iudici. dicit enim vos inpetens profeta. ‚haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos‘: ‚ite, angili veloces, ad gregem convulsum et dilaceratum et populum terribilem.‘
  3. ad vos angelus missus est, scilicet per sacerdotes, quorum voce atque merito perferenda Christo dona suscipiunt et placato dominante inpetrata mortalibus vota concedunt, per quos vobis oblata sunt munera repudiata concordiae, qui poenam merentibus dilectionis praemia detulerunt, qui dum se considerant, in nullo quod merebamini respexerunt.
  4. ‚Quis eum‘ inquiunt ‚vidit cum accusatoribus suis aperta, ut aiunt, pugna confligere?‘ inpudentissimi hominum, quem cum quibus vultis decertare, respicite et utriusque partis, si quid salutis in vobis resedit, loca tempora personas adtendite; et si vos nefarie congesta cordis adhuc pravi non subegit opulentia, oculos ad deum paulisper adtollite et vel brevi tempore sinistri monitoris iussa contempnite.
  1. agnoscitis summi regis praeceptionibus vos in his, quae merito plectenda sunt, non muniri,
    quia quamvis responsi qualitatem dictent dogmata postulati et petitio dum exsistit praevia quae sint secutura describat, numquam tamen cassibus vestris libera regnantis verba cepistis, numquam per aucupia calliditatis imperialia vobis scripta militarunt. quotiens vanis hiatibus nocendi inefficax morsus increpuit? quotiens de accusato quidquid spe tenuistis effugit, et vacuos imago praesumptione occupata deseruit?
  2. deo gratias, qui hanc providentiam indidit ei, cui rerum humanarum summa conmisit. spes certa quietis est et salutis perfecta in gubernatore sapientia. puppis, cuius magister ad clavi regimen intellectus dote praeparatur, ubique stationem, ubique portum habet in fluctibus. certa est generalitatis securitas, quando rempublicam nobilibus regit artibus institutus. scit imperatoris nostri caelo infusa dispensatio obviam manum famosis in fallendum ingeniis exhibere. labore apud eum non opus est, quem sortita est olim nuda veritas defensorem.
  3. cessent impii conmenticia apud illum simplicitatem fraude mentiri. quidquid se adversus iustitiam moverit, mox tenetur. nihil apud praedictum tutius innocentia est. legatione valida utitur qui aequitati res congruentes insinuat. quae gravis plerumque principibus inpugnatio minus fidelium blanditiis non legatur? sed haec deo melius narrantur, a quo frugis huius planta descendit.
  4. Ad vos me reducit propositi operis non amica condicio, qui melioribus hactenus operam volui navare sermonibus, dum captivam orationem exigit imperiosa necessitas. dixistis enim:
    ‚quomodo de causa vel qualitate eius primitus tractabatis, cum necdum haberet synodus firmitatem?‘ o frontem dictionis inmundae et faciem libelli, quam non sola maculavit inperitia.
    tractatus nostri provinciam et narratis et quaeritis. hinc eramus nempe dubii, quia, quemadmodum loquimini, non habebat synodus firmitatem: transibat negotii qualitas audituros et plus adhuc remanserat in reverentia pulsati, quam esset in nostri integritate collegii.
  5. Deinde pro quaestionum tormentis venerabilem Laurentium et Petrum episcopos a communione papae se suspendisse replicatis et, quidquid providit cautio convocatorum, ducitis ad crimen inpetiti. ullone ergo tempore, dum celebrarentur ab his sacra missarum, a nominis eius commemoratione cessatum est? umquam pro desideriis vestris sine ritu catholico et cano more semiplenas nominati antistites hostias obtulerunt? aliquando, quod capiti vestro adscribatur, facta est apud deum offensa per gratiam et extitit nutrix veniae peccati mater oblatio?
  6. fuerunt quidem corporis tantum conventione separati, quos loqueris, animarum tamen praesentiam non vitarunt. si eos putas a consortio mutuo dissociatos, quos fibula religionis pio mordens dente coniungit, procul te ab aestimatione catholica culparum duxit affectus. mandati caelestis habitatio nos aut miscet aut separat. non interest quae intervalla nos segregent, si uno in superna mansione conclave retinemur.
  7. vere hinc conicimus esse vos servos ventris et corporis, et per hanc sententiae vestrae vilitatem declaratis mancipia vos esse terrena, scriptum est enim: ‚animalis homo non percipit quae sunt spiritus‘.
  8. Post haec versis in fugam ordinibus lymphatici more sermonis addidistis: ‚ergo concilia sacerdotum ecclesiasticis legibus quotannis decreta per provincias, quia praesentiam papae non habent, valitudinem perdiderunt?‘ legite, insanissimi, aliquando in illis praeter apostolici apicis sanctionem aliquid constitutum, et non de maioribus negotiis, ad conlationem si quid occurrit, praefatae sedis arbitrio fuisse servatum.
  9. sic enim habes: ’si quis episcoporum iudicio provincilia depositus fuerit, Romanum papam, si placet, rursus appellet, et ipse, si videtur, reparet iudicia in opitulatione damnati‘. ecce enode est, quod ad laqueum praeparastis, nisi forte artissimis in illa parte nexibus adstringamur et replicationum nobis itinera non patescant, dum callis ante pervius dumetis novella interclusione vestitur.
  10. His enim nos eloquii vepribus, dum gradimur per plana, retinetis, cum dicitis, laesum principem, quare adtributum visitatorem contra ecclesiasticas regulas prima voluimus fronte discedere et nihil amplius licere tunc vitiis, ne duresceret Iolium, ne profana messis nulla disciplinae ante maturitatem succisa falce decumberet et putaretur licere quod iudices non vetabant, unde ex aperto constat, nulla vos extra praestantiam piissimi regis, quam frustra desideratis noxae copulari, exemplorum auctoritate fulciri.
  1. superest, ut et ipsum doceam in his excessibus, quod bono universitatis contigit, non teneri, quia directum non occasionem litis nec fomentum iurgii, sed causam voluit esse concordiae, praevidens scilicet, quod nisi simplicem iussionum suarum tutela vallaret, cito in escam discidii toxica vestra subriperent. scriptum est enim: ‚vir simplex credit omni verbo‘. idcirco mandati limitem fixit, quem nulla liceret transgressione violari.
  2. praefatum ad beati Petri basilicam, mox Romam perductus fuisset, mandavit occurrere, faciens de sacerdotis voto regis imperium. quis enim non putaret pontificem sponte pariturum in ea parte, quam licere sibi princeps non credidit, etiam si vetaret? ibique papam ab eo salutatum suo ore iussit adfari, ut traderet coepiscopo mancipia nullis subdenda tormentis, servanda profecto ad disceptationem synodalis examinis.
  3. o castitatem praecepti, quae dum facem praesentibus praefert temporibus, in umbram cogit antiqua, quae rapit lumen veteribus inauspicato splendore novitatis! quis hoc lingua dives cuiquam merito pauperi vel opinionis fabricator adiunxit? quis taliter commenticiis laudibus locupletavit fama dominum actuum suorum veritate mendicum?
  4. non derogo vobis descriptoribus, quorum beneficio contigit ornata ad nos maiorum gesta perduci: sed dei beneficia non tacebo, quia princeps noster rebus superat decora sermonum. obnoxiam linguis gloriam non requirit, ad laudem suam iniuriam credit esse quod iungitur. respicite quasi libra qua dispensatione venerabilis causarum trutinator inspexerit, ut cum petitioni vestrae effectus artifex praestaretur, in omnibus tamen iura ecclesiastica custodiret.
  5. quae ad hanc aestimationem quamvis acutiora ceteris corda sufficiant? uno tempore, una scriptione sine aequitatis detrimento desideria vestra supplentur, et eadem carta ad ministerium religionis et vestrum destinatur ad gaudium. boni enim principis praevidit inquisitio, servilem adsertionem innocenti examine non probandam. in electione enim venerandorum iudicum ipse accusantes extra ordinem reppulit, ipse ad spem retulit accusatum.
  1. Videamus tamen, ista si facta sunt, si dei inimici etiam terreni domini non fuistis, dum Christum et regem parili temeritate despicitis et unus vobis ad utramque contumeliam ductus est criminum. destinatus antistes ab ipso conplendae iussionis confinio oris vestri spiris abripitur et ad incentivum confusionis aptatur, qui paci militaturus advenerat.
  2. invisis beati apostoli liminibus ad usum furoris vestri iam nescius sui advocatur,
    et illud, quod ex omnibus orbis cardinibus devotos adtrahit, positum in vicinitate transitur. ecclesiarum fundamentum adire non permittitur structura mediocris tunc spem bonorum fructuum perdidit a radice separatus.
  3. dicatis forsitan apostoli genio decerpi, si putatur caeli civis terrarum locis includi. tamen quamvis benedictio poscentibus ubique praestetur et exigat praesentiam martyris fides et devotio supplicantis, negari non potest, diligentiae natali solo plus tribui et maiorem affectum loca impetrare, de quibus ad superna transitur. quam fidem allegationi curationum multitudo iam praestitit? et utimur post obsidionem diabolicam testibus iam sanatis.
  4. haec licet per redemptorem nostrum in toto orbe celebrentur, est tamen non modica monumenti illius per frequentiam conparata nobilitas, quia per eum, qui hominem mutavit in angelum, inlustrari potuit natura telluris. hanc visitatori vestro invidistis gratiam, aestimantes quia errorum vestrorum sectator esse desisteret, si reverendae passionis penetralia contigisset. – ecce non habetis in regia auctoritate subsidium: ecce post caelestem commotionem iuste vos et principalis, quam sperni fecistis, censura percellit.
  5. Videamus si superest aliqua de regulari propositione defensio. ‚visitatores‘ inquiunt ‚et aliis episcopis ipse dedit, et iustum est, ut facti sui lege teneatur‘. non vos in hoc titulo falsitatis incesso, diu mendaciis adhaerentia verba non arguo: dico tamen, latorem iuris definitionis suae, nisi velit, terminis non includi, et nisi princeps fastigii summa moderetur, frustra ad illud quod dederit ius vocatur.
  1. lex probitatis et mentis est; quae hominem viventem sine lege castigat. proprie moribus inpendit, qui necessitati non debet disciplinam. aliorum forte hominum causas deus voluerit per homines terminare, sedis istius praesulum suo sine quaestione reservavit arbitrio. voluit beati Petri apostoli successores caelo tantum debere innocentiam et subtilissimi discussoris indagini inviolatam exhibere conscientiam.
  2. nolite aestimare eas animas de inquisitoribus non habere formidinem, quas deus prae ceteris suo reservavit examini. non habet apud illum reus de allegationis nitore subsidium, quando ipso factorum utitur teste quo iudice. dicas forsitan: omnium animarum talis erit in illa disceptatione condicio.
  3. replicabo uni dictum: ‚tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in caelo‘, et rursus sanctorum voce pontificum dignitatem sedis eius factam toto orbe venerabilem, dum illi quidquid fidelium est ubique submittitur, dum totius corporis caput esse designatur, de qua mihi videtur dictum per profetam: ’si haec humiliatur, ad cuius fugietis auxilium, et ubi relinquetis gloriam vestram?‘
  4. Quid si inmunda mihi labia habenti et nullis succensi carbonis, ut Eseiae concessum est, undis abluta ipsum ad possessionis suae tuenda privilegia Petrum apostolum liceret evocare et quod agit precibus humana voce loqueretur! quem si audiretis, haec diceret: ‚fili hominum, usquequo graves corde? ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium?
  5. scitote quoniam mirificavit dominus sanctum suum.‘ quid stabilita Christi manibus cupitis fundamenta subruere? quid canum possessionis genium illius, qui per culpas iuveniscit, ariete pulsatis, et divulsione ecclesiastici gregis novis me et post carnem passionibus subiugatis? inauditum sacrilegii genus est, quod mentitae religionis honore coloratis. dehonestat venerandi reverentiam nominis, qui adiutorem se in his, quae in deum iactat conmissa, pollicetur. Contumeliae genus est, quasi in solacio adesse sublimi, iuxta apostolum. ‚tu quis es, qui iudices alienum servum?‘
  6. quid auribus inperitis inluditis et graviorem vindictae speciem facitis esse quam culpae? si odium debetis excessibus, vos mundate. cur liberius condemnatis scelera quam vitetis? sui inpugnator est, qui fornicationis officiis urguet adulteria et per animarum stupra carnis accusat. scriptum nempe retinetis: ‚maledicti omnes qui fornicantur abs te‘. foeda ergo a nitore domini sui obligatione dissolvitur, qui statutis caelestibus minus mera fide dependit officia.
  7. possessionis nostrae vobis, ut video, claritas movit invidiam, quam simulata in malis possessoris indignatione transfertis, dum desudatis inpendiis. arcem, qua fuistis conspicui, crebris labefactatam ictibus, nisi obsisterem, proposuistis subruere et caelo stabilitam machinam, quanta sit, ostendere per ruinam.
  8. nolite praestulari de clade vestra victoriam, nolite triumphum superando perdere meis laboribus meo sudore quaesitum. quidquid ad tropheum ducit, obtinui: quidquid vos inlustres faceret, in sede congessi. vobis tribuit claritatem fax ista, quam viperino liquore putatis extingui. in perniciem propriam adcenditur qui sic saevit, ut gratiae suae germina aut plantas abscidat. liberior iusto iracundia plus quam alios lacessit auctorem.
  9. Symmachi quos vocatis excessus, si sunt, illa qua et vos expectatione sustineo. nefas est peccantem patientiam iudicis non amare. quid nisi ultionem flagitat, qui dum reus et ipse sit, vindictae in altero moras accusat? haec illis a me vox debetur studiis, quia deum dixisse teneo, pronum esse hominem in malitia et omnem carnem amicam esse peccatis.
  10. nolo occasione personae innumeris datura dignitatem fiat in abiectione possessio nec, dum homo incessitur, lex divina frangatur. mihi credite, si sunt ista quae dicitis, respicio, quia et in illis, de quibus nihil tale dicebatur, quid fuisset inspexi. errat qui falli deo proximum credit: ‚mihi vindictam, ego retribuam, dicit dominus‘.
  11. vos potius olim fili, de quibus spiritalis ventrem partus oneravit, ad abiuratam redite concordiam. pio vos sinu, sicut habuit hactenus, ecclesia mater accipiat. numquam est sera correctio. scit diu expectare inmodico labore quaesitos: nescit pro vilibus despicere magno pretio conparatos. multis gradibus recursus est ad salutem: praeter desperantem nullus excluditur: fructus veniae proximus est coronae.
  12. nolite Symmachum papam pressuris vestris iuvare: si reus est, mihi credite, cum cessaverit humanae inpugnationis ministerium, divinum mox succedit arbitrium.
    nonne in splendidissimi cognitoris lance praedicto aut poena debetur aut praemium? syllogismos a me sermonum et schemata non quaeratis. antiquo adhuc utor rete post hominem et inrisam a sapientibus saeculi cumbulam non reliqui. illa me per mundi freta sustentat. ditat probatum in captione hominum rete, quod cernitis.
  13. Redite ergo, quia fuga vos nec dum essetis agrestes eripuit. currite ad ovilem, ne luporum vos exponatis insidiis, ne per moram amittatis gratiam sponte venientum, quia contemptam invitationem gehenna subsequitur. ego si quid dulcedinis ut pater debui, si quid districtionis ut adtributus a deo magister inplevi.
  14. providete ne diutius qualemcumque crucis meae angulum rara levitarum corona circumdet, ne dolenda etiam extraneis in longum solitudo dominetur, ne labor uteri mei sterilitatis vice hostilem peperisset familiam et numerosa proles per sinistros actus infecunditatem parientis ostendat. pauca sunt quae adserui, sed quanta ex his pendeant aestimate. ‚venite, fili, audite me: timorem domini docui vos.‘
  15. Romam respicite, quam ab idolorum servitute sine auri, sine argenti pretio liberam sanguinis Christi fecit effusio, cui etiam meam servuli sui mortem iussit inpendi, quae per multa tempora famosis cultum delubris exhibuit, quae diu venerata est in imaginibus daemonum quem laborante censu indiderat manus magistra terrorem, quae suspexit potestatem numinum emptam pretiio metallorum, cui sublimiores deos peperit exercitatior manus artificis et divinitatem, quam homo per fabricam contulit, apud homines dei habuit forma maiorem.
  16. ecce iam Christo propitio ad novas fornaces simulacra redierunt; ecce iam de obsoleta superstitione usus vester accipiat quod laetetur, dum de veteri tonante nova merito vascula praeparantur. quid hanc adnitimini interrumpere quietem? quid laedere vanis intentionibus felicitatem? excusationem non habet furor iste, si creditis. non interest quibus itineribus ad mundi principem currat qui a sancta unitate desciscit. pingues hostias litat diabolo qui contristat ecclesiam.
  17. vanas ergo repuditate tendiculas: simplicem habet defensionem pacis affectus: nimis armatus est, qui illa quae adversarius concordiae ministrat tela contempnit: sufficit contra omnia iacula iurgiorum fidei nuda oppositio. quid Eulali et Bonifati tempora, dum malorum solacium quaeritis, revocatis in medium? quid incrementis excessuum praesentatis vetusta contagia et per iniquam voluntatem senectuti in operiendis delictis facitis nil licere?
  18. alia tunc fuit causa discordiae, et nisi narrando cogerer sustinere transacta, ostenderem vobis nullum evenire solacium de conparatione factorum, quia illos, quos ad pontificale fastigium intentioni obsequens fervor evexerat, utrosque reppuli, hunc elegi; quia de illis teste exitu nemo mihi placuit, de istis contra regulas nitentem profugum feci, provectum legitime mundo inpugnante servavi. scitis ista nec nova sunt, quia, dum ille truditur, iste firmatur, vester mihi militavit adsensus.
  19. Deinde cur in perniciem vestram laeditis sacerdotale concilium? cur laceratis sententiam, in qua inspirante Christo oracula superna patuerunt et inter deum atque homines interpres extitit lingua pontificum? quid generalis ecclesiae dolorem facitis quamvis in principali tamen in una conmissum?
  20. illa enim caeli curia variarum dotibus aucta curulium et multo redemptoris nostri auro ostroque decorata nihil in illa decisione auctore se protulit, sed per humanae linguae ministerium divino militavit imperio. intellexit non esse suum quidquid inpulsa constituit. nihil habet in illa sententia, nisi unde de sola devotione gratuletur. peregrinum stilus sensit eloquium, inde sumens solam gloriam, quod infusa sibi et servavit et coluit.
  21. quid his de exemplis evangelicis praeparastis calumniam? sicut de vobis scriptum est: ‚erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt iudicium‘. nam dum profanis memoratos verbis caeditis, et inscitiam proditis et livorem. isti ergo resurrectionem corporis quam praedicant non credentes haereticis se miscuere contagiis? isti quod abiurant linguis, corde sectantur? ergo quia dixerunt, eum timendum esse, qui potest corpus occidere et animam mittere in gehennam, ideo a fide aliena texuerunt?
  22. ecce profundam inperitiam! en beatum Lucam, cuius potestis adsertione convinci, qui clamat: ‚timete eum, qui postquam occiderit corpus, habet potestatem animam mittere in gehennam.‘ quis hic locus erroris, ubi congruentia pari ductu exempli et historiae verba concurrunt,
  23. nec diversum est ab intellectu catholico et lectionibus quod profertur? numquam bene nodus in scirpo quaeritur: non involvunt nebulae praedicantes lucis auctorem. resurrectionem ergo carnis non credunt, quia posse corpus confitentur occidi qui peccatricem animam gehenna mancipari? densis cor vestrum vepribus suffocatur et interna vitia aliis certat adscribere.
  24. Iohannis etiam apostoli iactatis scripta violari, quia ex verbis eius dictum est: ’si dicamus quod peccatum non habemus, mendaces sumus, et veritas in nobis non est‘. de codicum diversitate nil conqueror. ideo ergo corrupta sunt apostoli monita, quia non iunxerunt: ’nos ipsos decipimus‘ et quia iunxerunt: ‚mendaces sumus‘, non solum divinae sed etiam humanae rationis ignari? qui veritatem non habet, mendax recte censetur, nec alia re nisi falsitate plenus est qui integritate vacuus innotescit.
  25. sed haec in vobis non curanda sunt linguae oratione sed gemituum, nec magis sunt vobis exhibenda verba quam lacrimae, quia liquido nocens est qui insontibus aut meritum culpabilis aut nomen opponit. Reliqua obiectionum vestrarum capita non revolvam: praestat silentio damnanda sepelire. nobilitatem dat facinoribus, qui ventilationem ipsorum multiplici ad aures posteras relatione transmittit. beati Pauli est sequenda sententia, qui monet per discipulum cunctos et clamat: ‚inanes quaestiones evita.‘
  26. multa enim sunt in propositionibus vestris, quae ita faeculentis ulnis peccandi amor amplectitur, ut fiant indigna memoratu: plura levitas dehonestat, dum subductis eviscerantur verba vestra ponderibus et de religionis causis elocutio ventosa conponitur, auris congruam sortita gravitatem, quae in palearum abundantia nihil est horreis inlatura de tritico, dum infecundam frugibus culmorum parturit ubertatem et spem de herbae luxuria mentitur agricolis, de quibus nihil lucri ventilabra reperiunt igni debita incendioque peritura, de his scriptum est: ‚dormierunt viri somnium suum, et nihil invenerunt‘.
  27. nihil est, carissimi, pace dulcius, si tamen saporem eius non plenum amaritudine pectus excludat. breviorem quidem admonitionem debueram , quam polixam non parva vestri consideratio et diu in vobis iurgiis exercitata frons protulit. usus est multa peccantium stricta adlocutione non corrigi, et effsusionem plurimi quam in delictis habuerunt, in monitoris sermonibus hanc requirunt.
  28. me satis est et diligentiae vestrae et iussis caelestibus obsecutum. in his, quae secutura sunt, locum sermonibus non relinquam, quia haec refero, mundi caput Romam per vestras intentiones esse prostratam et nutricem pontificii cathedram quasi ultimum videre sedile despectam‘.
  29. Cuius vocem beatus Paulus excepit et illa qua semper usus est eloquii intonuit libertate,
    apostolorum principem lenitatis incessens, quod fluxis et profligatis mentibus parentis adhuc servaret affectum nec in profundum ductis ulceribus ferro medicante succurreret, rescindenda docens lamminis secreta morborum et manifestae desperationi salutiferum esse vulnus adhibendum, ne dum manus medici per impietatem a sectione carnis corruptae suspenditur, de abstinentia teli invitetur exitium, quia dum parcit aegris dextera, curandos interficit, nec grandis est differentia, utrum letum inferas an admittas. mortem languentibus qui cum possit non excludit inflixit. his ergo adversus eos oris ianuam patefecit alloquiis:
  30. ‚Omnis qui iudicas, in quo alium iudicas, te ipsum condemnas: eadem enim agis qui iudicas. scimus autem quia iudicium dei est secundum veritatem in eis, qui talia agunt, et iterum: beatus qui non iudicat, in quo probat se ipsum. quae, malum, ratio est, ut praedicet non furandum qui furatur et prodigam verecundiae frontem nube vestiat inpugnationis alienae?
  31. nemo recte monitoris personam suscipit, nisi qui actibus suis errata condemnat et amorem innocentiae conversatione demonstrat. nam adiacet etiam publicanis amica moribus vitia damnare sermone et sceleratioribus linguae officiis punire quod diligunt, quasi non quoddam genus sit maiorum excessuum, dare rei affectum labiis, quam mente despicias, et ingenii virus conloquii melle vestire.
  32. haec sic ago, quasi si vobis esset pudor pudicitia venustas affectui, liceret accusare doctorem et adversus electum oris lividi morsus aptare, cum ante futuri praescius per epistulam ad vos datam plena voce monuissem: ‚quis accusabit adversus electos dei? deus qui iustificat, quis est qui condemnet‘? et iterum: ‚o homo, qui iudicas eos qui talia agunt et facis illa, putas quoniam effugies iudicium dei? an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contempnis‘?
  33. accusatis malitiam repleti iniquitate fornicatione avaritia nequitia invidia homicidiis condemnatione dolo malignitate, superbi elati inventores malorum, parenti non oboedientes, insipientes incompositi sine adfectione sine misericordia. docetis fornicantibus neminem esse miscendum, adulteri Laurenti aut sequaces aut praevii, per quos ille aut exeruit quae habebat toxica aut quae effundens monstravit accepit.
  34. post illam inlecebrosae communionis maculam et pestem toto orbe exsecrabilem sacerdotes dei quasi obsoleta conparatos communione culpatis. reos putatis esse qui subiere consortium nullo teste convicti, et sectamini hominem toto ecclesiasticae inscriptionis, non dicam stilo, sed ense perfossum.
  35. quod licet non licet, et quod non licet licet. ‚quemadmodum Iamnes et Mambres restiterunt veritati. sic et vos mente reprobi circa fidem, proditores protervi inflati amantes voluptatem magis quam deum, habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ipsius abnegantes‘. o vim doloris interni, qui nequit expedire quod concepit, qui profundis ingestum visceribus loquendi affectum, quem imperavit, inrumpit! nihil vobis ultra plus eloquar. quod de oratione remanet, lamenta subplebunt‘.
  36. Post haec si inter manus medicorum curatione aegrescitis nec aliqua a coepto salutis consideratio vos reducit, saltim orbis parentem urbem vestram respicite. ipsa vos post defensores suos apostolos maerens adgreditur. ipsa conpellat et, si quid est pietatis in reliquum, orditur impetratura sermonem:
  37. ‚Me, quam dei summi templa repudiatis fanorum cultibus et novae lucis nitore gaudente fecerunt esse conspicuam, quam post sacella sordentia et multo pecudum tabo polluta ab hostiarum cruore dominici et apostolici sanguinis effusio purgavit, quam reducta post longum sanitas febrium fecit delubra contempnere, quam a victimis liberavit oblatio, quae pacem Christi per idolorum inimicitias adquisivi, cui non fuerunt pene numerosiora dona quam numina,
  38. quam religio sua reddebat varia devotione mendicam, quam egestas oppresserat frequentia a dis suis beneficia postulantem, quae Curios Torquatos Camillos, quos ecclesia non regeneravit, et reliquos misi plurimae prolis infecunda mater ad tartarum, dum exhaustis emarcui male feta visceribus, quia Fabios servata patria non redemit, Deciis multo sudore gloria parta nil praestitit.
  39. profligata est operum sine fide innocentia: criminosis iunctus est aequi observantissimus, quia Christum ignoravit, Scipio. per totam vellem stilum ducere, si orbatae pectus pateretur, infantiam. sed quisquis lamentationis transacta relegit, lacrimarum tempora videtur optare. nemo creditur odisse quorum relatione non laeditur: qui siccam faciem de filiorum funeribus referens servat, certo teste crudelitatis arguitur.
  40. illa posteritas plus maeroris adtulit perdita, quam iucunditatis adquisita. relegamus tamen quibus mutata sint ista successibus. ecce iam in illo sacrario libertatis nihil servile de idolorum cultibus invenitur: ecce honorum corona, orbis genius, flos Romanus, quae diu venerata est plena sanctitate calcat altaria: ecce iam curia mea ad caelum vocatur laudatur accipitur, nec possum dicere, perdidisse me sobolem post gratiam baptismi, quam vel repentina mors abstulit.
  41. multos trabearum et curulium possessores supremus regnator sine dispendio cultus aut dignitatis amplectitur. pene iam terreni munificentia triumphi divinum mercatur affectum, et hoc ad Christi gratiam proficit, quod mundo studetis esse venerabiles. mentior, nisi egena agmina consulatus vestri in subsidio miseriarum praestolantur adventum. etenim purpura vestra, qua anni vocabulum nobilitatis, subripientem miseris vestimentorum largitate pellit algorem.
  42. prope iam iterum necessitatibus ferunt auxilium decora fastorum, et veteri infidelitate deposita in tali praeparatione census dispendia efficiuntur lucra animarum. ecce nunc ad gestatoriam sellam apostolicae confessionis vestra mittunt limina candidatos, et uberibus gaudio exactore fletibus conlata dei beneficio dona geminantur.
  43. Quis tempore, quo pretiosis siccamus ubera partubus, quo prolem nostram aeterna genetrix rursus paritura nunc suscipit, cuius post primam nativitatem grandaevis fetibus alvus impletur, quae mihi prolem regenerando dulcem facit esse quam peperi, quae ad se venientes senium facit exuere et ad vitae principia redire confractos, quis hanc felicitatem, rogo, interpellatione commutat.
  44. quis per discordiam viperina mente conpositam aurei mihi saeculi iubet perire beneficia? quis in renovatione mea occasum clandestinus inspirat et per blandae frontis speciem ininmicitiis vires adquirit? generosam in tali negotio prosapiem non agnosco. si qui sunt tamen summorum, quos vilibus tempestatis huius procella sociavit, aliis auctoribus facinorum participatione maculantur.
  45. splendor sanguinis, etsi communionem criminum incurrit, nescit tamen ducem se praebere peccantibus. habeat forsitan reatum de neglecta cautione, non habet dignum supplicium de scelerum principatu. sub quadam verecundia iungitur delinquentibus, qui ad adulta iurgia convocatur: non meretur desperationem perditi, in quo facilis tantum credulitas inprobatur.
  46. vos potius video, triviorum germina, vos agnosco, in quibus naturae vilitas convenientes sibi mores peperit, quos degenerasse claritas fuerat, qui per mentitae titulum religionis gaudetis inpunitate vitiorum, quorum labia numquam aut honorum sapor tetigit aut quietis, qui fas omne origini parendo violatis, quos de latebris et specubus productos praesens causa monstravit.
  47. quis ante concinnationem mali huius, qui essetis, agnovit? diu fovistis secreta, quibus vos nox generationis abdiderat. redite potius ad amicam caecitatem, nobis serenam et diurnam lucem relinquite: concordiam ecclesiae aut absentia aut correctione praestate. si tamen vultis vos numerari inter splendidas prosapies, actuum emendatione cognoscam‘.