hierzu: Maasen, 761-763
Fragmentum Laurentianum
F 1r imperatorem Anastasium directa per Cresconium et Germanum episcopos, quae tanta scribturarum caelestium auctoritate suffulta est, ut qui hanc intenta mente sub divino timore perlegerit, inaniter hactenus inter ecclesias Orientis et Italiae tam schisma nefarium perdurare cognoscit.
LII Symmachus sedit annos quindecem, menses septem, dies viginti et septem. Cum hoc autem fuerat Laurentius Romanae ecclesiae presbyter ordinatus episcopus, tantaque clerum ac populum romanum discordia feralis invaserat, ut nec divina consideratio, nec metus regius partes a propria conlisione cohiberet.
Tunc coguntur utrique, Symmachus scilicet et Laurentius, regium subituri iudicium petere comitatum:
ibi Symmachus multis pecuniis optinet, Laurentius ad gubernandam ecclesiam Nucerinam, Campaniae civitatem, plurimis coactus minis promissionibusque dirigitur.
Post aliquod autem annos pro multis criminibus aput regem Symmachus accusatur:
quem rex sub occasione paschali, quod non cum universitate celebraverat, ad comitatum convo[cat], rationem [quasi de] festivitatis dissonantia
F 1v redditurum, fecit que aput Ariminum reseder[e.
Dissimulans ergo se scire quod viderat, nocte media, dormientibus cunctis, cum uno tantum conscio fugiens regreditur Romam, seque intra beati Petri apostoli septa concludit. Tunc presbyteri et diaconi, necnon reliqui clericorum quos secum deduxerat, adeunt regem et sine sua conscientia Symmachum fugisse testantur; per quos rex tam ad senatum quam ad clerum praecepta super eius quodadmodo damnatione transmittit. Accusatur etiam ab universo clero Romano quod contra decretum a suis decessoribus observatum ecclesiastica dilapidasse praedia et per hoc anathematis se vinculis inretisset.
Pro diebus autem paschalibus ab onmibus paene vir venerabilis Petrus, Altinatis episcopus, a rege visitator ecclesiae Romanae deposcitur; et post sanctam festivitatem synodus in urbem Romam pro voluntate senatus et cleri, iubente rege, de eius excessibus iudicatura convenit.
Atque id agitur a nonnullis episcopis et senatoribus [tantu]m Symma[chus ne]
F 2r audientiae subderetur, hoc palam pro eius defensione clamantibus quod a nullo possit Romanus pontifex, etiamsi talis sit qualis accusatur, audiri. Sed electiores antistites, tam pro religionis intuitu quam pro regia iussione censebant tantae rei negotium paene ubique vulgatum sine examine nullatenus deserendum. Cumque synodus sub hac dissonantia plus inter partes ministratet fomenta discordiae, tandem constituit ut libellus quem offerebant accusatores Symmachi susceptus inter gesta sollemniter panderetur. Quo facto mox per episcopos idem Symmachus ut occurreret ad iudicium convenitur. Sed cum per clericos qui ei observabant fuisset eius negata praesentia, iterum et tertio, secundum regulas, ut ad synodalem conveniat audientiam, per antistites admonetur; nullumque dignatus est dare responsum. Tunc aliquanti episcopi, videntes nihil se in causa proficere, clerum qui discesserat a consortio Symmachi semel et iterum commonent ut ad eum praetermisso revertatur examine. Qui se nequaquam hoc facere posse respondit, priusquam tantis criminibus impetitus discussione regulari, vel absolvatur si innocens fuerit, vel, si reus extite[rit], a sacerdotio deponatur. Sed moras episcopi n[on fere]ntes, cum viderent magis ac magis studia
F 2v divisionis augeri, quae sibi utilia visa sunt pro Symmachi persona constituunt, et sic urbem in summa confusione derelinquunt. Clerus ergo et senatus electior qui consortium vitaverat Symmachi, petitionem regi pro persona Laurenti dirigit, qui eo tempore Ravennae morabatur, Symmachi violentiam persecutionemque declinans, ut ipse Romanae praesederet ecclesiae, ubi dudum fuerat summus pontifex ordinatus; quia hoc et canonibus esset adfixum ut unusquisque illic permaneat ubi primitus est consecratus antistis, vel, si quibusdam commentis exinde remotus fuerit, eum modis omnibus esse revocandum.
Sic Laurentius ad urbem veniens per annos circiter quattuor Romanam tenuit ecclesiam;
per quae tempora quae bella civilia gesta sint, vel quanta homicidia perpetrata, non est praesenti relatione pandendum.
Dumque partes mutua se dissentione collidunt ac pro suis studiis regale praesidium saepe deposcunt, ad ultimum petitionem Symmachus regi per Dioscorum Alexandrinum diaconum destinavit, adserens magnum sibi praeiudicium fieri et maxime de titulis ecclesiarum quos intra urbem Laurentius optinebat.
Ad hanc insinuationem regis animus delinitus; patricio F[esto] praecepta dirigit, admonens ut omnes ecclesiae tituli Symmacho reformentur et unum Romae pateretur esse pontificem.
Quod ubi Laurentius comperit, urbem noluit diuturna conluctatione vexari, ac sua sponte in praediis memorati patricii Festi sine delatione concessit, ibique sub ingenti abstinentia terminum vitae sortitus est. Symmachum vero postmodum quamvis victorem de multis rebus fama decoloravit obscenior, et maxime de illa quam vulgo Conditariam vocitabant, necnon et de ordinibus ecclesiasticis quas acceptis palam pecuniis distrahebat. Pro quibus rebus usque ad finem vitae eius ecclesia Romana in schismatae perduravit. Hic beati Martini ecclesiam iuxta sanctum Silvestrem Palatini inlustris viri pecuniis fabricans et exornans, eo ipso instante dedicavit; nonnulla etiam cymeteria et maxime sancti Pancrati renovans plura illic nova quoque construxit,
LIII Hormisda sedit annos novem, dies decem et septem.
LIIII Iohannis sedit annos duo, menses novem, dies XVI.
LV Felix sedit annos quattuor, menses duo, dies XII.
LVI Bonifatius sedit annos duo, dies viginti et sex.
LVII Iohannis sedit annos duo, menses quattuor, dies VI.
LVIII Agapitus sedit menses undecem, dies octo.
LVIIII Silverius sedit menses novem.
LX Vigilius sedit annos decem et octo, menses duo, dies novem; moritur in Syracusis secunda feria, nocte, septimo idus iunias, indictione tertia.