CTh_16,2,12_lat

CTh 16,2,12 (ed. Mommsen, pp. 838-39): IDEM AA. SEVERO SUO SALUTEM

Mansuetudinis nostrae lege prohibemus in iudiciis episcopos accusari, ne, dum adfutura ipsorum beneficio inpunitas aestimatur, libera sit ad arguendos eos animis furialibus copia. Si quid est igitur querellarum, quod quispiam defert, apud alios potissimum episcopos convenit explorari, ut opportuna adque commoda cunctorum quaestinonibus audientia commodetur. DATA EISTULA VIIII KAL. OCTOB. ARBITIONE ET LOLLIANO CONSS.