- Relatio episcoporum ad Regem
Agimus deo gratias, qui regum corda pietatis suae manu et gubernat et temperat, quoniam ab ipso venit, quod clementia vestra ex more suo praeceptis ad nos moderatissimis per maiores domus Gudilam et Bedeulfum sublimes viros missis ostendit.
sic enim mansuetos principes caeli dominus facit esse quos diligit, et quibus est propitia divinitas eos in causis omnibus mandatis suis ordinat oboedire, quia scriptum est dicente deo:
- ’sine me nihil potestis facere‘, quod utique boni intellegendum est. Ideoque nos toto affectu et obsequio iussioni vestrae parere voluimus et ad papam, qui inpetebatur, quater consacerdotes nostros ex secunda synhodo direximus, ut ad iudicium conveniret:
sed occurrere se audientiae nostrae penitus non posse testatus est mandans:
‚primum ad conventum vestrum quando Romae venistis, sine aliqua dubitatione ‚properavi et privilegia mea voluntate regia summisi et auctoritatem synhodo dedi, ’sicut habet ecclesiastica disciplina. ‚restaurationem ecclesiarum regulariter poposci: sed nullus mihi a vobis effectus est. deinde cum venirem, cum clero meo crudeliter demactatus sum, ulterius me vestro examini non committo.‘ in potestate dei est et ‚domini regis, quid de me deliberet ordinare‘.
nos episcopos tamen cum maiore domus vestrae inl. v. Arigerno direximus, quibus quid responsi dederit, sua suggestione renuntiet.
- Intimamus tamen serenissimo domino, quia nobis quod possumus facere non remansit, nec invitum ad disceptationem nostram adducere possumus, quoniam ipsi per canones appellationes omnium episcoporum commissae sunt, et cum ipse appellat, quid erit faciendum? Nec in absentem valemus ferre sententiam nec contumacis loco deputare, qui se iudicibus bis occurrisse proclamat, maxime quia causa nova est et pontificem sedis istius apud nos audiri nullo constat exemplo.
- Voluimus quod restabat pacem iuxta praeceptum et voluntatem vestram reddere civitati quae res et proposito nostro amica est et beatitudini vestrorum temporum congruebat, quia confusionem tantae civitatis et timemus et horrescimus. Ad amplissimum senatum collegas nostros secundo direximus hortantes ex verbis apostoli, qui monet, ‚quod ex vobis ‚ est cum omnibus hominibus pacem habentes, non vosmet ipsos vindicantes, karissimi, ’sed date locum irae. scriptum est etiam: mihi vindictam, ego retribuam, dicit dominus‘. nec admonitioni clericorum defuimus, quibus regulariter voluimus subvenire: qui etiam salutaria monita contempserunt, et ideo vestri erit imperii nutu dei prospicere ecclesiae redintegrationi, Romanae civitatis et provinciarum quieti.
- Nunc rogamus ut infirmitatibus et debilitati nostrae sicut pii domini succurratis, quoniam calliditati saeculari sacerdotum simplicitas non sufficit et iam diutius nostrorum mortes et pericula propria Romae pati non possumus. sed concedite nobis optatissimo praecepto vestro, ut ad ecclesias nostras liceat nos reverti, qui post haec quae suggessimus nihil est quod a nobis possit ordinari.
Et alia manu:
Optamus vobis salutem, domine princeps.