Anagnosticum_lat

Primum salutandi episcopi et dicendum eis:

Causam quae agitur si mihi visum fuisset aut iustitiam habuisset, ut ego debuissem audire, cum proceribus palatii mei potueram tractare et iudicare, quomodo et deo placuisset et posteritati ingratum non fuisset.

sed quia causa est dei et clericorum, ideoque modo ad petitionem senatus vel cleri feci ex diversis civitatibus convenire antistites, ut deo medio, secundum quod legitits in evangelio et apostolo ad Corinthios, hoc sequamini. nam si meum animum requiritis, ut superius dixi, quae praecipit deus in evangelio, hoc sequamini.

si vero vobis visum fuerit, sine discussione causam finite: aut discussa aut indiscussa quemadmodum visum vobis fuerit iudicate. meam personam nolite metuere, reddituri rationem ante conspectum dei:

tantum est, ut senatum, clerum et populum pacificum dimittatis et quod iudicaveritis, scribatis, nos enim hoc probabimus vos bene ordinare, si populo, senatui et clero pacem integram reddatis. quod si minime feceritis, ostendetis vos uni parti favisse. nullius ergo personam ante oculos habeatis, quamvis, si vobis aliquis violenter vellet quae iniusta sunt inponere, remissis rebus vestris iustitiam custodire debetis: nam multi et vestrae et nostrae religionis episcopi propter dei causas et de ecclesiis et de rebus suis iactati sunt et tamen vivunt. Ego non solum inpono, sed etiam rogo, ut faciatis quae deus praecepit et quae legitis in evangelio et apostolo. si autem discutitis causam vel sub aliquo calore, melius causam iudicatis.

si autem indiscussam dimiseritis, datis exemplum sacerdotibus omnino male conversandi.

Haec cum diceret, ita proposuit similitudinem. Aliquando Aspari a senatu dicebatur, ut ipse fieret imperator: qui tale referetur dedisse responsum: ‚timeo, ne per me consuetudo in regno nascatur‘. ita dico, ut mihi ne irascantur sancti patres nostri: ne per eos, cum non discusserint et ita iudicaverint, consuetudo peccandi omnibus sacerdotibus generaliter detur.comm_enn_87.3Anagnosticum ==Stöbers Text hat statt ‚detur‘ ‚fiat’==

Item si voluerint discutere causam, ut securus egrediatur, Arigernus, Gudila et Bedeulfus sacramenta ei praestabunt. De arca vero vel de domo Lateranensi, prout iudicatum fuerit, eidem synhodus reddat.
De vindicta quae sperant, post discussionem, si eis placuerit, aut ipsi vindicent aut nos deputemus, qui legibus exequatur culpas.