Fl. Theodericus rex universis episcopis ad synhodum convocatis.
Decuerat quidem beatitudinem vestram divinae consideratione reverentiae exortum iam finire negotium, ut vobis ordinantibus summoveri potuisset de tanta civitate confusio, maxime cum praeteritis affatibus iusserimus, quemadmodum vestro visum fuisset arbitrio, memoratum vos terminare debere certamen, dummodo re sub iusta ordinatione finita dissentientes unitati et concordiae redderentur, nosque miramur denuo fuisse consultos, cum, si nos de praesenti ante voluissemus iudicare negotio, habito cum proceribus nostris de inquirenda veritate tractatu viam deo auspice potuissemus invenire iustitiae, quae nec praesenti saeculo nec futurae forsitan displicere potuisset aetati.sed quia non nostrum iudicavimus de ecclesiasticis aliquid censere negotiis, ideoque vos de diversis provinciis fecimus evocari, ut sub divini timore iudicii totius certaminis vobis disponentibus causa transiret et urbi nostrae deo favente optata per vos concordia redderetur. nunc vero eadem, quae dudum praesentibus. intimamus oraculis nos coram deo et hominibus absolventes, ut causam dei, quam vestrae congregationi amplissimo senatu (suadente) et pacem cleri sperante commisimus, quemadmodum visum vobis fuerit, ordinetis nec a nobis vestri expectatur forma iudicii, sed vos qualiter vultis, ordinate, sive discussa sive indiscussa causa proferte sententiam, de qua estis rationem divino iudicio reddituri, dummodo, sicuti saepe diximus, hoc deliberatio vestra provideat, ut pax senatui, clero pouloque Romano submota omni confusione reddatur, ne qua, quod absit, post iudicium turba aut aliqua remaneat in civitate discordia. sin autem secundum mandata nostra concordia sacratissimae urbi a vobis fuerit restituta, hinc universitas agnoscere poterit iustum sacri ordinis vestri extitisse iudicium.
Orate pro nobis, domini sancti ac venerabiles patres.
Datum sub die kal. Octob. regnante supra dicto feliciter.