- Quarta Synhodus Palmaris
Rufio Magno Fausto Avieno v. c. cons. sub die X kal. Nov. sancta synhodus apud urbem Romam ex praecepto gloriosissimi regisTheoderici ex diversis regionibus congregata in Christi nomine dixit.
Cum ex diversis provinciis ad urbem Romam convenire sacerdotes regia praecepisset auctoritas, ut de his,
quae venerabili papae Symmacho apostolicae sedis praesuli ab adversariis ipsius dicebantur impingi, sanctum concilium iudicaret,
Liguriae, Aemiliae vel Venetiarum episcopi, quos ad praesentiam principis ipse itineris ductus attraxit, consuluimus regem, qua nos voluisset aetate fractos, debilitate corporis invalidos causa congregari.
respondit praefatus rex piissimus bonae conversationis affectu plura ad se de papae Symmachi actibus horrenda fuisse perlata et in synhodi oportere, si vera esset inimicorum eius obiectio, iudicatione constare.
- Memorati pontifices, quibus allegandi inminebat occasio, suggesserunt ipsum, qui dicebatur impetitus, debuisse synhodum convocare scientes, quia eius sedi primum Petri apostoli meritum vel principatus, deinde secuta iussione domini conciliorum venerandorum auctoritas singularem in ecclesiis tradidit potestatem
nec ante dictae sedis antistitem minorum subiacuisse iudicio in propositione simili facile forma aliqua testaretur.
sed potentissimus princeps ipsum quoque papam in colligenda synhodo voluntatem suam litteris demonstrasse significavit. a mansuetudine eius paginae postulate sunt, quas ab eo directas constabat. has dari sacerdotibus sine tarditate constituit vel quidquid in eodem negotio actum scriptis.
- Romam ex diversis terrarum vel regionum partibus dei prosecutione perventum est. Et dum venerabili collectione de incipiendo haberetur negotio, prout poscebat causa, tractatus, sanctus papa Symmachus basilicam Iuli, in qua pontificum erat congregatio, prout habuit cura caelestis, ingressus est et de evocatione synhodali clementissimo regi gratias rettulit et rem desiderii sui evenisse testatus est. Causa ergo de sacerdotum animis, quae de concilio nondum firmato tristitiam ministrabat, abscissa est auctoritatem ordini colligendo, sicut poscebant ecclesiastica statuta, in omnium qui ibidem convenerant episcoporum praesentia se dare professus est, sperans, ut visitator, qui contra religionem, contra statuta vetera vel contra regulas maiorum a parte cleri vel aliquibus laicis fuerat postulatus, ==ex ordinatione antistitum== Morhead, S. 117 deutet das so, als habe der visitator Ordinationen vorgenommen, mein Übersetzungsvorschlag: „aus der Reihe der Vorsteher“, sicut decebat sanctum propositum, prima fronte cederet et omnia, quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, potestati eius ab honorabili concilio redderentur et tanti loci praesul legaliter prius statui pristino redderetur
et tunc veniret ad causam et si ita recte videretur, accusantum propositionibus responderet.
- Digna res visa est maximo sacerdotum numero, ut allegatio mereretur effectum. decernere tamen aliqui synhodus sine regia notitia non praesumpsit: sed suggestio iusta prae legatorum neglegentia non meruit secundum vota responsum.
iussus est regis praeceptionibus papa Symmachus ante patrimonii vel ecclesiarum quas amiserat receptionem cum inpugnatoribus suis in disceptatione confligere. qui potestatis suae privilegia, quae pro conscientiae quantum iuste aestimamus emendatione summiserat, nec hac voluit vice resumere.
- Sed dum esset synhodus in Hierusalem basilica Sessoriani palatii constituta, aliquibus sacerdotibus visum est, ut libellus, quem accusatores paraverant, qui cottidie seditionibus appellabant, susciperetur a synhodo.
in quo suscepto duo erant, quae vel veritati inimica essent vel ipsi, quantum ostenditur, conventus ecclesiastico proposito repugnare. unum quia dicebant crimina memorati superius Symmachi papae aput regiam constitisse notitiam, quod falsum esse claruit: non enim quasi novam causam audientiae commisisset, si eius conscientia convictum de errore solam sciret expectare sententiam, aliud quod per servos de his quae obiciebant se eum loquebantur posse convincere, addentes, ut ipse mancipia traderet, quibus, quantum illi adserebant, posset in iudicatione superari. quae res canonibus et ipsis publicis erat legibus inimica, cum patrum statuta sanxissent, ut quos ad accusationem leges saeculi non admittunt, his dicendi in cognitione vel adsequendi aliquid deneganda esset licentia.
- Et dum inter ista quae essent facienda tractantur, praefatus papa ut causam diceret occurrebat atque veniens ab inruentibus turbis aemulorum suorum ita tractatus est, ut multis presbyteris qui cum ipso ierant per caedem ipsa mortis fuisset occasio recentium adhuc vestigia vulnerum inl. v. com. Arigernus et sublimes viri Gudila et Bedeulfus maiores domus regiae perspexissent quod se unde egressus fuerat ad beati Petri apostoli saepta convexerit.
- His ita actis et rebus varia confusione turbatis iterum nos ad iustitiam contulimus principalem, scientes divinitate propitia regere dominum quem ad Italiae gubernacula ipsa providerit. cuius mansuetudini omnia per relationis seriem sic ut res poscebat ingessimus, intimantes etiam saepe nominatum papam post caedem, cui subiacuerat cum suis, si voluntatem rursus haberet exeundi ad iudicium, fuisse commonitum, sed adlegasse eum per directos episcopos mandatis canonibus se invitis cessisse, sed dum affectu purgationis suae culmen humiliat, quantis periculis paene fuisset oppressus. dominum regem habere potestatem quod vellet faciendi; se interim iustitiae renitentem statutis canonicis non posse conpelli.
- Ad haec serenissimus rex taliter deo adspirante respondit: in synhodali esse arbitrio in tanto negotio sequenda praescribere nec aliquid ad se praeter reverentiam de ecclesiasticis negotiis pertinere: committens etiam potestati pontificum, ut, sive propositum vellent audire negotium sive nollent, quod magis putarent utile, deliberarent, dummodo venerandi provisione concilii pax in civitate Romana Christianis omnibus ….
- ….. quae cum iuste offertur, dei mandata conplentur, Italiae suadere rectorem agnoscentem nullum nobis laborem alium remansisse nisi, ut dissidentes cum humilitate propositi nostri ad concordiam hortaremur quia unum tantae rei restabat, unde deo pareremus et sanctae principis voluntati, invitavimus senatum amplissimum quali oportuit legatione destinata monentes et instruentes causas dei ipsius esse iudicio committendas qui valet corpus occidere et animam mittere in Gehennam, qui dicit: ‚mihi vindictam et ego retribuam‘.
quem conscientia nuda est, cui non absconduntur occulta: cogitare prudentes viros oportere, quanta inconvenienter et praeiudicialiter in huius negotii principiis contigissent: et nos viam per hanc quam ipsi vocabant remissionem peccatis non aperire, sed claudere, qui quod dicebatur maiori iudici servabamus, instruentes eos, quia per nos illis Christus innotuit: non esse ovium lupi insidias praevidere, sed pastoris, maxime quia in causa praefata multi se dignabantur cognoscere et deo saisfacere, quos error involverat, et quia non poterant plura sub hac occasione ecclesiae membra dispergit, sed magis per mansuetudinem sustineri, sicut boni nos operis Paulus magister instruxerat, dicens sanandos esse plurimos per patientiam et doctrinam; et quicumque putantur rei et gravibus peccatis involuti, quamvis nullus est qui delicto careat, sicut Iohannes testatur apostolus: ’si dicam, quod peccatum non habeo, mendax sum‘, hos tamen magis pressuris hominum sustentari et per terrenas passiones iudicia divina suspendi, maxime cum illa quae praemisimus inter alia de auctoritate sedis obstarent, quia quod possessor eius quondam beatus Petrus meruit, in nobilitate possessionis accessit et claritatem veterem novis dat de Christi dote rectoribus clamantis scriptum esse per prophetam ex persona dei:’numquid non valet manus mea ad consumendum eos qui erraverunt?‘ haec eadem saepissime, sicut oportuit, commonentes, ut habita intentione discederent et factum nostrum, quod deus inspiraverat iuxta mandatum principis, non discuterent, sed sequerentur, sicut decebat ecclesiae filios,
nec sub hac intermissione causa penderet et crescerent ecclesiae detrimenta, cui res poscebat cum festinatione succurri et nobis huius celeritatis et illis oboedientiae necessitas inminebat, maxime cum omnem paene plebem cernimus eius communioni indissociabiliter adhaesisse, cuius nos non modica cura stimulabat, ne in aliquo laberetur errore. - Quibus allegatis cum dei nostri obtestatione decernimus harum necessitatum vel religionum consideratione adstricti et caelesti, perpensis omnibus quae in causa erant, inspiratione: Symmachus papa sedis apostolicae praesul ab huiusmodi propositionibus inpetitus quantum ad homines respicit, quia totum causis obsistentibus superius designatis constat arbitrio divino fuisse dimissum,
sit inmunis et liber et Christianae plebi sine aliqua de obiectis obligatione in omnibus ecclesiis suis ad ius sedis suae pertinentibus tradat divina mysteria,
quia eum ab inpugnatorum suorum petitione propter superius designatas causas obligari non potuisse cognovimus.
unde secundum principalia praecepta, quae nostrae hoc tribuunt potestati, ei quidquid de ecclesiasticis intra sacram urbem Romam vel foris iuris est, reformamus: totam causam dei iudicio reservantes universos hortamur, ut sacram communionem, sicut res postulat, ab eo percipiant et dei et animarum suarum meminerint, quia ipse et amator pacis est et ipse pax est qui monet: ‚pacem meam do vobis. pacem meam relinquo vobis‘ et in quacumque civitate pacem esse confirmandam adfirmans beatos esse pacificos. haec quicumque ex instructione nostra, quod non aestimamus, vel non admittit vel retractari posse crediderit, videat, quia in divino iudicio contemptus sui rationem est, sicut de deo confidimus, redditurus.
- De clericis memorati papae, qui ab episcopo suo ante tempus aliquod contra regulas discesserunt et schisma fecerunt, hoc fieri decrevimus, ut hos satisfacientes episcopo suo misericordia subsequatur et officiis ecclesiasticis se congaudeant restitui, quia dominus et redemptor noster oves perditas ab errore laetatur inventas et super prodigum filium paternam liberalitatem caelestis medicator adcommodat. vero clericorum post hanc formam a nobis prolatam quocumque sacrati deo loci in ecclesia Romana missas celebrare praesumpserit praeter conscientiam papae Symmachi dum vivit, statutis canonicis velut schismaticus percellatur. ista nos sufficiat cum dei notitia sincere protulisse.
Es folgen die Unterschriften