Pervigil beatitudinis vestrae cura quasi coram positos, in quocumque loci sint, obsequentes adtendit et sine ullis feriis, dum gratiae suffragium praestat expertis, invitat extraneos. etenim plures ex spectaculo fructus capiuntur laboris alieni, quia discit operam navare, in cuius oculis redduntur praemia sudoris et fidei. atque utinam par votis esset effectus et, quod didici pro religione cupere, daretur implere! domine mi, famulatus mei humilitatem exhibens parca in maximis elocutione contentus, quid domnus episcopus frater vester super directa legatione senserit, patefaciendum praefati litteris derelinquo.