Fl. Theodericus rex univeris episcopis ad synhodum convocatis.
Romanae ecclesiae paci episcopo Symmacho criminosis propositionibus inpetito sub ea quam cernitis confusione turbatae quo magis potuit providentia nostra consulere,
quam ut iuxta petitionem senatus et cleri ad congregandos ex diversis proviniciis causam revocaret antistites et de religiosae actione personae sanctum faceret iudicare concilium?
In oculis sunt dudum ad universam synhodum destinata, et conscientiae nostrae adstipulantur, oracula, quibus solius integritatis affectu hoc ius pontificibus commisimus evocatis, ut sub synhodalis aequitate sententiae aut propter innocentiam gauderet aut propter obiecta convictus reatui subiaceret.
- Post huiusmodi constituta quis finem tanto dandum dubitaret esse negotio? Quis de tam numeroso concilio sacerdotum magis nasci crederet confusionis ambiguum? Quid profuit sine ulla de prolixo itineris cura id nos inposuisse negotium, quid tantarum ecclesiarum (usum) absentibus sacerdotibus fuisse suspensum? Quid spei erit reliquum, si de tanto exitu non datur impetrate conventum? sed transacta sufficiant: quae ad hoc tantum in memoriam satis est revocare quo desinant, bona est praeteritorum recordatio, si quae displicent secuta cura correptionis emendet.
Nunc saltim discedentibus aliquibus dilatoque negotio ad secundae congregationis venietis repetita iudicia pro fide.
pro innocentia, pro aequitate concordes remotis studiis aliis, quibus dissentit integritas. Hoc petitioni nostrae, hoc religionis affectui, hoc quieti Romanae conferte civitatis, ut sacerdotali consideratione proposito delegato terminum detis sine contentione negotio, scientes examen vestrum dei secuturum ese iudicium.
- Cogitate matrem confusionis esse discordiam et quemadmodum consensu dubia solidantur, ita firma etiam dissensione dissolvi, numquid laboriosa, numquid conscientiae vestrae gravia, numquid inimica proposito (a vobis expetuntur?) ab antistitibus suis pacem poscit ecclesia et ab his, quibus per religionis professionem iustitiae cura debeat esse propensior finem tumultuum expectat. intentio est vobis servandae iustitiae: in cognitione libertas remotis onmibus occasionibus; integro sic vestrae voluntati obiectorum criminum causam examinate iudicio, dummodo studiosa certamina, differendi amor et onme confusionis amputetur ambiguum, maxime cum hanc vobis pro religionis reverentia et consideratione iustitiae nostra oracula tribuant facultatem, ut sicut vobis est inquirendi in hoc negotium voluntas et cura veritatis, personis illic omnibus constitutis, per quas potest fides rerum quaesita constare, vos noveritis et deus, quid in ipsa causa iudicare debeatis pacem modis omnibus clero, senatui et Romano populo post iudicium reddituri, ne qua turba, ne ulla discordia in civitate remaneat,
si vero vultis, ut quod propositum est transeat sine discussione negotium, vos sciatis et deus, qualiter ordinetis, dummodo pax clero, senatui populoque Romano sub vestra ordinatione reddatur.
ecce coram deo et hominibus arbitrio vestro committentes universa conscientiam nostram, sicut decebat, absolvimus: tantum ut sub iusta ordinatione rem fuisse finitam et unitatem redditam dissidentibus indicetis. neque enim tolerabile est neque hanc neglegentiam regiae civitatis amor quo tenemur admitttit, ut rebus onmibus deo auctore pacatis sola tranquilitatem Roma non habeat, qua ab externis propugnante cealesti favore utamur, est quidem pudenda cum stupore diversitas Romanum statum in confinio gentium sub tranquilitate regi et in media urbe confundi, ut desideretur civilitas in arce Latii, quae est sub hostium vicinitate secura.
- et ne quid omisisse videamur, cum necessariam credideritis episcopi Symmachi in cognitione praesentiam, Gudilam et Bedeulfum sublimes viros maiores domus nostrae nos de praesente misimus cum inl. v. com. Arigerno, ne quid dubitationis habeat. iussu nostro sacramenta praestabunt satisfacturi designato episcopo quemadmodum existimaverit: ordinatio vestra sufficiet, ut vocatus ad concilium citra turbae ac molestiae metum securus occurat.
Et alia manu:
Orate pro nobis, domini sancti et venerabiles patres,
Dat sub die VI kal. Sept. Ravennae reg. supra dicto feliciter Rufio Avieno Fausto v. c. es.